logo burning flame
homeEditions
logo burning flame

Psalmi, 138


add another edition

[1] In finem, psalmus David. Domine, probasti me, et cognovisti me ;

[2] tu cognovisti sessionem meam et resurrectionem meam.

[3] Intellexisti cogitationes meas de longe ; semitam meam et funiculum meum investigasti ;

[4] et omnes vias meas prævidisti, quia non est sermo in lingua mea.

[5] Ecce, Domine, tu cognovisti omnia, novissima et antiqua. Tu formasti me, et posuisti super me manum tuam.

[6] Mirabilis facta est scientia tua ex me ; confortata est, et non potero ad eam.

[7] Quo ibo a spiritu tuo ? et quo a facie tua fugiam ?

[8] Si ascendero in cælum, tu illic es ; si descendero in infernum, ades.

[9] Si sumpsero pennas meas diluculo, et habitavero in extremis maris,

[10] etenim illuc manus tua deducet me, et tenebit me dextera tua.

[11] Et dixi : Forsitan tenebræ conculcabunt me ; et nox illuminatio mea in deliciis meis.

[12] Quia tenebræ non obscurabuntur a te, et nox sicut dies illuminabitur ; sicut tenebræ ejus, ita et lumen ejus.

[13] Quia tu possedisti renes meos ; suscepisti me de utero matris meæ.

[14] Confitebor tibi, quia terribiliter magnificatus es ; mirabilia opera tua, et anima mea cognoscit nimis.

[15] Non est occultatum os meum a te, quod fecisti in occulto ; et substantia mea in inferioribus terræ.

[16] Imperfectum meum viderunt oculi tui, et in libro tuo omnes scribentur. Dies formabuntur, et nemo in eis.

[17] Mihi autem nimis honorificati sunt amici tui, Deus ; nimis confortatus est principatus eorum.

[18] Dinumerabo eos, et super arenam multiplicabuntur. Exsurrexi, et adhuc sum tecum.

[19] Si occideris, Deus, peccatores, viri sanguinum, declinate a me ;

[20] quia dicitis in cogitatione : Accipient in vanitate civitates tuas.

[21] Nonne qui oderunt te, Domine, oderam ? et super inimicos tuos tabescebam ?

[22] Perfecto odio oderam illos, et inimici facti sunt mihi.

[23] Proba me, Deus, et scito cor meum ; interroga me, et cognosce semitas meas.

[24] Et vide si via iniquitatis in me est ; et deduc me in via æterna.

Psalmi, 138