Psalmi, 134
[1] Alleluja. Laudate nomen Dominum ; laudate, servi, Dominum : •
[2] qui statis in domo Domini, in atriis domus Dei nostri. •
[3] Laudate Dominum, quia bonus Dominus ; psallite nomini ejus, quoniam suave. •
[4] Quoniam Jacob elegit sibi Dominus, Israël in possessionem sibi. •
[5] Quia ego cognovi quod magnus est Dominus, et Deus noster præ omnibus diis. •
[6] Omnia quæcumque voluit Dominus fecit, in cælo, in terra, in mari et in omnibus abyssis.
[7] Educens nubes ab extremo terræ, fulgura in pluviam fecit ; qui producit ventos de thesauris suis. •
[8] Qui percussit primogenita Ægypti, ab homine usque ad pecus. •
[9] Et misit signa et prodigia in medio tui, Ægypte, in Pharaonem, et in omnes servos ejus.
[10] Qui percussit gentes multas, et occidit reges fortes : •
[11] Sehon, regem Amorrhæorum, et Og, regem Basan, et omnia regna Chanaan ; •
[12] et dedit terram eorum hæreditatem, hæreditatem Israël populo suo.
[13] Domine, nomen tuum in æternum ; Domine, memoriale tuum in generationem et generationem. •
[14] Quia judicabit Dominus populum suum, et in servis suis deprecabitur. •
[15] Simulacra gentium argentum et aurum, opera manuum hominum. •
[16] Os habent, et non loquentur ; oculos habent, et non videbunt. •
[17] Aures habent, et non audient ; neque enim est spiritus in ore ipsorum. •
[18] Similes illis fiant qui faciunt ea, et omnes qui confidunt in eis.
[19] Domus Israël, benedicite Domino ; domus Aaron, benedicite Domino.
[20] Domus Levi, benedicite Domino ; qui timetis Dominum, benedicite Domino. •
[21] Benedictus Dominus ex Sion, qui habitat in Jerusalem.