logo burning flame
homeEditions
logo burning flame

Psalmi, 124


add another edition

[1] Canticum graduum. Qui confidunt in Domino, sicut mons Sion : non commovebitur in æternum, qui habitat

[2] in Jerusalem. Montes in circuitu ejus ; et Dominus in circuitu populi sui, ex hoc nunc et usque in sæculum.

[3] Quia non relinquet Dominus virgam peccatorum super sortem justorum ; ut non extendant justi ad iniquitatem manus suas,

[4] benefac, Domine, bonis, et rectis corde.

[5] Declinantes autem in obligationes, adducet Dominus cum operantibus iniquitatem. Pax super Israël !

Psalmi, 124