Psalmi, 121
add another edition
[1] Canticum graduum. Lætatus sum in his quæ dicta sunt mihi : In domum Domini ibimus. •
[2] Stantes erant pedes nostri in atriis tuis, Jerusalem. •
[3] Jerusalem, quæ ædificatur ut civitas, cujus participatio ejus in idipsum. •
[4] Illuc enim ascenderunt tribus, tribus Domini, testimonium Israël, ad confitendum nomini Domini. •
[5] Quia illic sederunt sedes in judicio, sedes super domum David. •
[6] Rogate quæ ad pacem sunt Jerusalem, et abundantia diligentibus te. •
[7] Fiat pax in virtute tua, et abundantia in turribus tuis. •
[8] Propter fratres meos et proximos meos, loquebar pacem de te. •
[9] Propter domum Domini Dei nostri, quæsivi bona tibi. •
Psalmi, 121