Psalmi, 118
[1] Alleluja. ALEPH. Beati immaculati in via, qui ambulant in lege Domini. •
[2] Beati qui scrutantur testimonia ejus, in toto corde exquirunt eum. •
[3] Non enim qui operantur iniquitatem in viis ejus ambulaverunt. •
[4] Tu mandasti mandata tua custodiri nimis. •
[5] Utinam dirigantur viæ meæ ad custodiendas justificationes tuas ! •
[6] Tunc non confundar, cum perspexero in omnibus mandatis tuis. •
[7] Confitebor tibi in directione cordis, in eo quod didici judicia justitiæ tuæ. •
[8] Justificationes tuas custodiam ; non me derelinquas usquequaque. •
[9] BETH. In quo corrigit adolescentior viam suam ? in custodiendo sermones tuos. •
[10] In toto corde meo exquisivi te ; ne repellas me a mandatis tuis. •
[11] In corde meo abscondi eloquia tua, ut non peccem tibi. •
[12] Benedictus es, Domine ; doce me justificationes tuas. •
[13] In labiis meis pronuntiavi omnia judicia oris tui. •
[14] In via testimoniorum tuorum delectatus sum, sicut in omnibus divitiis. •
[15] In mandatis tuis exercebor, et considerabo vias tuas.
[16] In justificationibus tuis meditabor : non obliviscar sermones tuos.
[17] GHIMEL. Retribue servo tuo, vivifica me, et custodiam sermones tuos. •
[18] Revela oculos meos, et considerabo mirabilia de lege tua. •
[19] Incola ego sum in terra, non abscondas a me mandata tua. •
[20] Concupivit anima mea desiderare justificationes tuas in omni tempore. •
[21] Increpasti superbos ; maledicti qui declinant a mandatis tuis. •
[22] Aufer a me opprobrium et contemptum, quia testimonia tua exquisivi.
[23] Etenim sederunt principes, et adversum me loquebantur ; servus autem tuus exercebatur in justificationibus tuis. •
[24] Nam et testimonia tua meditatio mea est ; et consilium meum justificationes tuæ. •
[25] DALETH. Adhæsit pavimento anima mea ; vivifica me secundum verbum tuum. •
[26] Vias meas enuntiavi, et exaudisti me ; doce me justificationes tuas. •
[27] Viam justificationum tuarum instrue me, et exercebor in mirabilibus tuis.
[28] Dormitavit anima mea præ tædio ; confirma me in verbis tuis. •
[29] Viam iniquitatis amove a me, et de lege tua miserere mei. •
[30] Viam veritatis elegi ; judicia tua non sum oblitus.
[31] Adhæsi testimoniis tuis, Domine ; noli me confundere.
[32] Viam mandatorum tuorum cucurri, cum dilatasti cor meum. •
[33] HE. Legem pone mihi, Domine, viam justificationum tuarum, et exquiram eam semper. •
[34] Da mihi intellectum, et scrutabor legem tuam, et custodiam illam in toto corde meo. •
[35] Deduc me in semitam mandatorum tuorum, quia ipsam volui. •
[36] Inclina cor meum in testimonia tua, et non in avaritiam. •
[37] Averte oculos meos, ne videant vanitatem ; in via tua vivifica me. •
[38] Statue servo tuo eloquium tuum in timore tuo.
[39] Amputa opprobrium meum quod suspicatus sum, quia judicia tua jucunda. •
[40] Ecce concupivi mandata tua ; in æquitate tua vivifica me. •
[41] VAU. Et veniat super me misericordia tua, Domine ; salutare tuum secundum eloquium tuum. •
[42] Et respondebo exprobrantibus mihi verbum, quia speravi in sermonibus tuis. •
[43] Et ne auferas de ore meo verbum veritatis usquequaque, quia in judiciis tuis supersperavi. •
[44] Et custodiam legem tuam semper, in sæculum et in sæculum sæculi : •
[45] et ambulabam in latitudine, quia mandata tua exquisivi. •
[46] Et loquebar in testimoniis tuis in conspectu regum, et non confundebar. •
[47] Et meditabar in mandatis tuis, quæ dilexi.
[48] Et levavi manus meas ad mandata tua, quæ dilexi, et exercebar in justificationibus tuis. •
[49] ZAIN. Memor esto verbi tui servo tuo, in quo mihi spem dedisti. •
[50] Hæc me consolata est in humilitate mea, quia eloquium tuum vivificavit me. •
[51] Superbi inique agebant usquequaque, a lege autem tua non declinavi. •
[52] Memor fui judiciorum tuorum a sæculo, Domine, et consolatus sum. •
[53] Defectio tenuit me, pro peccatoribus derelinquentibus legem tuam. •
[54] Cantabiles mihi erant justificationes tuæ in loco peregrinationis meæ. •
[55] Memor fui nocte nominis tui, Domine, et custodivi legem tuam. •
[56] Hæc facta est mihi, quia justificationes tuas exquisivi. •
[57] HETH. Portio mea, Domine, dixi, custodire legem tuam. •
[58] Deprecatus sum faciem tuam in toto corde meo ; miserere mei secundum eloquium tuum.
[59] Cogitavi vias meas, et converti pedes meos in testimonia tua. •
[60] Paratus sum, et non sum turbatus, ut custodiam mandata tua. •
[61] Funes peccatorum circumplexi sunt me, et legem tuam non sum oblitus. •
[62] Media nocte surgebam, ad confitendum tibi super judicia justificationis tuæ. •
[63] Particeps ego sum omnium timentium te, et custodientium mandata tua. •
[64] Misericordia tua, Domine, plena est terra ; justificationes tuas doce me.
[65] TETH. Bonitatem fecisti cum servo tuo, Domine, secundum verbum tuum.
[66] Bonitatem, et disciplinam, et scientiam doce me, quia mandatis tuis credidi. •
[67] Priusquam humiliarer ego deliqui, propterea eloquium tuum custodivi. •
[68] Bonus es tu, et in bonitate tua doce me justificationes tuas. •
[69] Multiplicata est super me iniquitas superborum ; ego autem in toto corde meo scrutabor mandata tua. •
[70] Coagulatum est sicut lac cor eorum ; ego vero legem tuam meditatus sum. •
[71] Bonum mihi quia humiliasti me : ut discam justificationes tuas. •
[72] Bonum mihi lex oris tui, super millia auri et argenti. •
[73] JOD. Manus tuæ fecerunt me, et plasmaverunt me ; da mihi intellectum, et discam mandata tua. •
[74] Qui timent te videbunt me, et lætabuntur, quia in verba tua supersperavi. •
[75] Cognovi, Domine, quia æquitas judicia tua, et in veritate tua humiliasti me. •
[76] Fiat misericordia tua ut consoletur me, secundum eloquium tuum servo tuo. •
[77] Veniant mihi miserationes tuæ, et vivam, quia lex tua meditatio mea est.
[78] Confundantur superbi, quia injuste iniquitatem fecerunt in me ; ego autem exercebor in mandatis tuis. •
[79] Convertantur mihi timentes te, et qui noverunt testimonia tua. •
[80] Fiat cor meum immaculatum in justificationibus tuis, ut non confundar.
[81] CAPH. Defecit in salutare tuum anima mea, et in verbum tuum supersperavi. •
[82] Defecerunt oculi mei in eloquium tuum, dicentes : Quando consolaberis me ?
[83] Quia factus sum sicut uter in pruina ; justificationes tuas non sum oblitus. •
[84] Quot sunt dies servi tui ? quando facies de persequentibus me judicium ? •
[85] Narraverunt mihi iniqui fabulationes, sed non ut lex tua. •
[86] Omnia mandata tua veritas, inique persecuti sunt me, adjuva me. •
[87] Paulo minus consummaverunt me in terra ; ego autem non dereliqui mandata tua. •
[88] Secundum misericordiam tuam vivifica me, et custodiam testimonia oris tui.
[89] LAMED. In æternum, Domine, verbum tuum permanet in cælo. •
[90] In generationem et generationem veritas tua ; fundasti terram, et permanet. •
[91] Ordinatione tua perseverat dies, quoniam omnia serviunt tibi. •
[92] Nisi quod lex tua meditatio mea est, tunc forte periissem in humilitate mea. •
[93] In æternum non obliviscar justificationes tuas, quia in ipsis vivificasti me.
[94] Tuus sum ego ; salvum me fac, quoniam justificationes tuas exquisivi.
[95] Me exspectaverunt peccatores ut perderent me ; testimonia tua intellexi. •
[96] Omnis consummationis vidi finem, latum mandatum tuum nimis. •
[97] MEM. Quomodo dilexi legem tuam, Domine ! tota die meditatio mea est. •
[98] Super inimicos meos prudentem me fecisti mandato tuo, quia in æternum mihi est. •
[99] Super omnes docentes me intellexi, quia testimonia tua meditatio mea est. •
[100] Super senes intellexi, quia mandata tua quæsivi.
[101] Ab omni via mala prohibui pedes meos, ut custodiam verba tua. •
[102] A judiciis tuis non declinavi, quia tu legem posuisti mihi.
[103] Quam dulcia faucibus meis eloquia tua ! super mel ori meo. •
[104] A mandatis tuis intellexi ; propterea odivi omnem viam iniquitatis. •
[105] NUN. Lucerna pedibus meis verbum tuum, et lumen semitis meis. •
[106] Juravi et statui custodire judicia justitiæ tuæ. •
[107] Humiliatus sum usquequaque, Domine ; vivifica me secundum verbum tuum. •
[108] Voluntaria oris mei beneplacita fac, Domine, et judicia tua doce me. •
[109] Anima mea in manibus meis semper, et legem tuam non sum oblitus. •
[110] Posuerunt peccatores laqueum mihi, et de mandatis tuis non erravi. •
[111] Hæreditate acquisivi testimonia tua in æternum, quia exsultatio cordis mei sunt. •
[112] Inclinavi cor meum ad faciendas justificationes tuas, in æternum, propter retributionem. •
[113] SAMECH. Iniquos odio habui, et legem tuam dilexi. •
[114] Adjutor et susceptor meus es tu, et in verbum tuum supersperavi. •
[115] Declinate a me, maligni, et scrutabor mandata Dei mei.
[116] Suscipe me secundum eloquium tuum, et vivam, et non confundas me ab exspectatione mea. •
[117] Adjuva me, et salvus ero, et meditabor in justificationibus tuis semper.
[118] Sprevisti omnes discedentes a judiciis tuis, quia injusta cogitatio eorum.
[119] Prævaricantes reputavi omnes peccatores terræ ; ideo dilexi testimonia tua. •
[120] Confige timore tuo carnes meas ; a judiciis enim tuis timui. •
[121] AIN. Feci judicium et justitiam, non tradas me calumniantibus me. •
[122] Suscipe servum tuum in bonum : non calumnientur me superbi. •
[123] Oculi mei defecerunt in salutare tuum, et in eloquium justitiæ tuæ. •
[124] Fac cum servo tuo secundum misericordiam tuam, et justificationes tuas doce me. •
[125] Servus tuus sum ego, da mihi intellectum, ut sciam testimonia tua.
[126] Tempus faciendi, Domine ; dissipaverunt legem tuam. •
[127] Ideo dilexi mandata tua super aurum et topazion. •
[128] Propterea ad omnia mandata tua dirigebar ; omnem viam iniquam odio habui. •
[129] PHE. Mirabilia testimonia tua, ideo scrutata est ea anima mea. •
[130] Declaratio sermonum tuorum illuminat, et intellectum dat parvulis. •
[131] Os meum aperui, et attraxi spiritum, quia mandata tua desiderabam. •
[132] Aspice in me, et miserere mei, secundum judicium diligentium nomen tuum. •
[133] Gressus meos dirige secundum eloquium tuum, et non dominetur mei omnis injustitia.
[134] Redime me a calumniis hominum ut custodiam mandata tua. •
[135] Faciem tuam illumina super servum tuum, et doce me justificationes tuas. •
[136] Exitus aquarum deduxerunt oculi mei, quia non custodierunt legem tuam. •
[137] SADE. Justus es, Domine, et rectum judicium tuum. •
[138] Mandasti justitiam testimonia tua et veritatem tuam nimis. •
[139] Tabescere me fecit zelus meus, quia obliti sunt verba tua inimici mei. •
[140] Ignitum eloquium tuum vehementer, et servus tuus dilexit illud. •
[141] Adolescentulus sum ego et contemptus ; justificationes tuas non sum oblitus. •
[142] Justitia tua, justitia in æternum, et lex tua veritas. •
[143] Tribulatio et angustia invenerunt me ; mandata tua meditatio mea est. •
[144] Æquitas testimonia tua in æternum ; intellectum da mihi, et vivam. •
[145] COPH. Clamavi in toto corde meo : exaudi me, Domine ; justificationes tuas requiram. •
[146] Clamavi ad te ; salvum me fac, ut custodiam mandata tua.
[147] Præveni in maturitate, et clamavi : quia in verba tua supersperavi. •
[148] Prævenerunt oculi mei ad te diluculo, ut meditarer eloquia tua. •
[149] Vocem meam audi secundum misericordiam tuam, Domine, et secundum judicium tuum vivifica me. •
[150] Appropinquaverunt persequentes me iniquitati, a lege autem tua longe facti sunt. •
[151] Prope es tu, Domine, et omnes viæ tuæ veritas. •
[152] Initio cognovi de testimoniis tuis, quia in æternum fundasti ea. •
[153] RES. Vide humilitatem meam, et eripe me, quia legem tuam non sum oblitus. •
[154] Judica judicium meum, et redime me : propter eloquium tuum vivifica me. •
[155] Longe a peccatoribus salus, quia justificationes tuas non exquisierunt. •
[156] Misericordiæ tuæ multæ, Domine ; secundum judicium tuum vivifica me.
[157] Multi qui persequuntur me, et tribulant me ; a testimoniis tuis non declinavi. •
[158] Vidi prævaricantes et tabescebam, quia eloquia tua non custodierunt. •
[159] Vide quoniam mandata tua dilexi, Domine ; in misericordia tua vivifica me. •
[160] Principium verborum tuorum veritas ; in æternum omnia judicia justitiæ tuæ. •
[161] SIN. Principes persecuti sunt me gratis, et a verbis tuis formidavit cor meum. •
[162] Lætabor ego super eloquia tua, sicut qui invenit spolia multa. •
[163] Iniquitatem odio habui, et abominatus sum, legem autem tuam dilexi. •
[164] Septies in die laudem dixi tibi, super judicia justitiæ tuæ. •
[165] Pax multa diligentibus legem tuam, et non est illis scandalum. •
[166] Exspectabam salutare tuum, Domine, et mandata tua dilexi. •
[167] Custodivit anima mea testimonia tua, et dilexit ea vehementer.
[168] Servavi mandata tua et testimonia tua, quia omnes viæ meæ in conspectu tuo. •
[169] TAU. Appropinquet deprecatio mea in conspectu tuo, Domine ; juxta eloquium tuum da mihi intellectum. •
[170] Intret postulatio mea in conspectu tuo ; secundum eloquium tuum eripe me.
[171] Eructabunt labia mea hymnum, cum docueris me justificationes tuas. •
[172] Pronuntiabit lingua mea eloquium tuum, quia omnia mandata tua æquitas.
[173] Fiat manus tua ut salvet me, quoniam mandata tua elegi. •
[174] Concupivi salutare tuum, Domine, et lex tua meditatio mea est.
[175] Vivet anima mea, et laudabit te, et judicia tua adjuvabunt me. •
[176] Erravi sicut ovis quæ periit ; quære servum tuum, quia mandata tua non sum oblitus. •