logo burning flame
homeEditions
logo burning flame

Psalmi, 113


add another edition

[1] Alleluja. In exitu Israël de Ægypto, domus Jacob de populo barbaro,

[2] facta est Judæa sanctificatio ejus, Israël potestas ejus.

[3] Mare vidit, et fugit ; Jordanis conversus est retrorsum.

[4] Montes exsultaverunt ut arietes, et colles sicut agni ovium.

[5] Quid est tibi, mare, quod fugisti ? et tu, Jordanis, quia conversus es retrorsum ?

[6] montes, exsultastis sicut arietes ? et colles sicut agni ovium ?

[7] A facie Domini mota est terra, a facie Dei Jacob ;

[8] qui convertit petram in stagna aquarum, et rupem in fontes aquarum.

[9] Non nobis, Domine, non nobis ; sed nomini tuo da gloriam,

[10] super misericordia tua et veritate tua ; nequando dicant gentes : Ubi est Deus eorum ?

[11] Deus autem noster in cælo ; omnia quæcumque voluit fecit.

[12] Simulacra gentium argentum et aurum, opera manuum hominum.

[13] Os habent, et non loquentur ; oculos habent, et non videbunt.

[14] Aures habent, et non audient ; nares habent, et non odorabunt.

[15] Manus habent, et non palpabunt ; pedes habent, et non ambulabunt ; non clamabunt in gutture suo.

[16] Similes illis fiant qui faciunt ea, et omnes qui confidunt in eis.

[17] Domus Israël speravit in Domino ; adjutor eorum et protector eorum est.

[18] Domus Aaron speravit in Domino ; adjutor eorum et protector eorum est.

[19] Qui timent Dominum speraverunt in Domino ; adjutor eorum et protector eorum est.

[20] Dominus memor fuit nostri, et benedixit nobis. Benedixit domui Israël ; benedixit domui Aaron.

[21] Benedixit omnibus qui timent Dominum, pusillis cum majoribus.

[22] Adjiciat Dominus super vos, super vos et super filios vestros.

[23] Benedicti vos a Domino, qui fecit cælum et terram.

[24] Cælum cæli Domino ; terram autem dedit filiis hominum.

[25] Non mortui laudabunt te, Domine ; neque omnes qui descendunt in infernum.

[26] Sed nos qui vivimus, benedicimus Domino, ex hoc nunc et usque in sæculum.

Psalmi, 113