Psalmi, 108
[1] In finem. Psalmus David. •
[2] Deus, laudem meam ne tacueris, quia os peccatoris et os dolosi super me apertum est. •
[3] Locuti sunt adversum me lingua dolosa, et sermonibus odii circumdederunt me, et expugnaverunt me gratis. •
[4] Pro eo ut me diligerent, detrahebant mihi ; ego autem orabam. •
[5] Et posuerunt adversum me mala pro bonis, et odium pro dilectione mea.
[6] Constitue super eum peccatorem ; et diabolus stet a dextris ejus. •
[7] Cum judicatur, exeat condemnatus ; et oratio ejus fiat in peccatum. •
[8] Fiant dies ejus pauci, et episcopatum ejus accipiat alter. •
[9] Fiant filii ejus orphani, et uxor ejus vidua. •
[10] Nutantes transferantur filii ejus et mendicent, et ejiciantur de habitationibus suis. •
[11] Scrutetur fœnerator omnem substantiam ejus, et diripiant alieni labores ejus. •
[12] Non sit illi adjutor ; nec sit qui misereatur pupillis ejus.
[13] Fiant nati ejus in interitum ; in generatione una deleatur nomen ejus. •
[14] In memoriam redeat iniquitas patrum ejus in conspectu Domini, et peccatum matris ejus non deleatur. •
[15] Fiant contra Dominum semper, et dispereat de terra memoria eorum : •
[16] pro eo quod non est recordatus facere misericordiam, •
[17] et persecutus est hominem inopem et mendicum, et compunctum corde mortificare.
[18] Et dilexit maledictionem, et veniet ei ; et noluit benedictionem, et elongabitur ab eo. Et induit maledictionem sicut vestimentum ; et intravit sicut aqua in interiora ejus, et sicut oleum in ossibus ejus. •
[19] Fiat ei sicut vestimentum quo operitur, et sicut zona qua semper præcingitur.
[20] Hoc opus eorum qui detrahunt mihi apud Dominum, et qui loquuntur mala adversus animam meam. •
[21] Et tu, Domine, Domine, fac mecum propter nomen tuum, quia suavis est misericordia tua. •
[22] Libera me, quia egenus et pauper ego sum, et cor meum conturbatum est intra me. •
[23] Sicut umbra cum declinat ablatus sum, et excussus sum sicut locustæ. •
[24] Genua mea infirmata sunt a jejunio ; et caro mea immutata est propter oleum. •
[25] Et ego factus sum opprobrium illis ; viderunt me, et moverunt capita sua. •
[26] Adjuva me, Domine Deus meus ; salvum me fac secundum misericordiam tuam.
[27] Et sciant quia manus tua hæc, et tu, Domine, fecisti eam. •
[28] Maledicent illi, et tu benedices ; qui insurgunt in me confundantur, servus autem tuus lætabitur.
[29] Induantur qui detrahunt mihi pudore, et operiantur sicut diploide confusione sua. •
[30] Confitebor Domino nimis in ore meo, et in medio multorum laudabo eum ; •
[31] quia astitit a dextris pauperis, ut salvam faceret a persequentibus animam meam. •