logo burning flame
homeEditions
logo burning flame

Psalmi, 106


add another edition

[1] Alleluja. Confitemini Domino, quoniam bonus, quoniam in sæculum misericordia ejus.

[2] Dicant qui redempti sunt a Domino, quos redemit de manu inimici, et de regionibus congregavit eos,

[3] a solis ortu, et occasu, ab aquilone, et mari.

[4] Erraverunt in solitudine, in inaquoso ; viam civitatis habitaculi non invenerunt.

[5] Esurientes et sitientes, anima eorum in ipsis defecit.

[6] Et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur, et de necessitatibus eorum eripuit eos ;

[7] et deduxit eos in viam rectam, ut irent in civitatem habitationis.

[8] Confiteantur Domino misericordiæ ejus, et mirabilia ejus filiis hominum.

[9] Quia satiavit animam inanem, et animam esurientem satiavit bonis.

[10] Sedentes in tenebris et umbra mortis ; vinctos, in mendicitate et ferro.

[11] Quia exacerbaverunt eloquia Dei, et consilium Altissimi irritaverunt.

[12] Et humiliatum est in laboribus cor eorum ; infirmati sunt, nec fuit qui adjuvaret.

[13] Et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur ; et de necessitatibus eorum liberavit eos.

[14] Et eduxit eos de tenebris et umbra mortis, et vincula eorum dirupit.

[15] Confiteantur Domino misericordiæ ejus, et mirabilia ejus filiis hominum.

[16] Quia contrivit portas æreas, et vectes ferreos confregit.

[17] Suscepit eos de via iniquitatis eorum, propter injustitias enim suas humiliati sunt.

[18] Omnem escam abominata est anima eorum, et appropinquaverunt usque ad portas mortis.

[19] Et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur ; et de necessitatibus eorum liberavit eos.

[20] Misit verbum suum, et sanavit eos, et eripuit eos de interitionibus eorum.

[21] Confiteantur Domino misericordiæ ejus ; et mirabilia ejus filiis hominum.

[22] Et sacrificent sacrificium laudis, et annuntient opera ejus in exsultatione.

[23] Qui descendunt mare in navibus, facientes operationem in aquis multis,

[24] ipsi viderunt opera Domini, et mirabilia ejus in profundo.

[25] Dixit, et stetit spiritus procellæ, et exaltati sunt fluctus ejus.

[26] Ascendunt usque ad cælos, et descendunt usque ad abyssos ; anima eorum in malis tabescebat.

[27] Turbati sunt et moti sunt sicut ebrius ; et omnis sapientia eorum devorata est.

[28] Et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur ; et de necessitatibus eorum eduxit eos.

[29] Et statuit procellam ejus in auram, et siluerunt fluctus ejus.

[30] Et lætati sunt quia siluerunt ; et deduxit eos in portum voluntatis eorum.

[31] Confiteantur Domino misericordiæ ejus ; et mirabilia ejus filiis hominum.

[32] Et exaltent eum in ecclesia plebis, et in cathedra seniorum laudent eum.

[33] Posuit flumina in desertum, et exitus aquarum in sitim ;

[34] terram fructiferam in salsuginem, a malitia inhabitantium in ea.

[35] Posuit desertum in stagna aquarum, et terram sine aqua in exitus aquarum.

[36] Et collocavit illic esurientes, et constituerunt civitatem habitationis ;

[37] et seminaverunt agros et plantaverunt vineas, et fecerunt fructum nativitatis.

[38] Et benedixit eis, et multiplicati sunt nimis ; et jumenta eorum non minoravit.

[39] Et pauci facti sunt et vexati sunt, a tribulatione malorum et dolore.

[40] Effusa est contemptio super principes ; et errare fecit eos in invio, et non in via.

[41] Et adjuvit pauperem de inopia, et posuit sicut oves familias.

[42] Videbunt recti, et lætabuntur ; et omnis iniquitas oppilabit os suum.

[43] Quis sapiens et custodiet hæc ? et intelliget misericordias Domini ?

Psalmi, 106