logo burning flame
homeEditions
logo burning flame

Psalmi, 104


add another edition

[1] Alleluja. Confitemini Domino, et invocate nomen ejus ; annuntiate inter gentes opera ejus.

[2] Cantate ei, et psallite ei ; narrate omnia mirabilia ejus.

[3] Laudamini in nomine sancto ejus ; lætetur cor quærentium Dominum.

[4] Quærite Dominum, et confirmamini ; quærite faciem ejus semper.

[5] Mementote mirabilium ejus quæ fecit, prodigia ejus, et judicia oris ejus.

[6] Semen Abraham, servi ejus ; filii Jacob, electi ejus.

[7] Ipse Dominus Deus noster ; in universa terra judicia ejus.

[8] Memor fuit in sæculum testamenti sui ; verbi quod mandavit in mille generationes ;

[9] quod disposuit ad Abraham, et juramenti sui ad Isaac ;

[10] et statuit illud Jacob in præceptum, et Israël in testamentum æternum :

[11] dicens : Tibi dabo terram Chanaan, funiculum hæreditatis vestræ ;

[12] cum essent numero brevi, paucissimi et incolæ ejus.

[13] Et pertransierunt de gente in gentem, et de regno ad populum alterum.

[14] Non reliquit hominem nocere eis ; et corripuit pro eis reges.

[15] Nolite tangere christos meos, et in prophetis meis nolite malignari.

[16] Et vocavit famem super terram ; et omne firmamentum panis contrivit.

[17] Misit ante eos virum ; in servum venundatus est Joseph.

[18] Humiliaverunt in compedibus pedes ejus ; ferrum pertransiit animam ejus ;

[19] donec veniret verbum ejus, eloquium Domini inflammavit eum.

[20] Misit rex, et solvit eum ; princeps populorum, et dimisit eum.

[21] Constituit eum dominum domus suæ, et principem omnis possessionis suæ ;

[22] ut erudiret principes ejus sicut semetipsum, et senes ejus prudentiam doceret.

[23] Et intravit Israël in Ægyptum ; et Jacob accola fuit in terra Cham.

[24] Et auxit populum suum vehementer, et firmavit eum super inimicos ejus.

[25] Convertit cor eorum, ut odirent populum ejus, et dolum facerent in servos ejus.

[26] Misit Moysen, servum suum, Aaron quem elegit ipsum.

[27] Posuit in eis verba signorum suorum, et prodigiorum in terra Cham.

[28] Misit tenebras, et obscuravit ; et non exacerbavit sermones suos.

[29] Convertit aquas eorum in sanguinem, et occidit pisces eorum.

[30] Edidit terra eorum ranas in penetralibus regum ipsorum.

[31] Dixit, et venit cœnomyia, et ciniphes in omnibus finibus eorum.

[32] Posuit pluvias eorum grandinem, ignem comburentem in terra ipsorum.

[33] Et percussit vineas eorum, et ficulneas eorum, et contrivit lignum finium eorum.

[34] Dixit, et venit locusta, et bruchus cujus non erat numerus ;

[35] et comedit omne fœnum in terra eorum ; et comedit omnem fructum terræ eorum.

[36] Et percussit omne primogenitum in terra eorum, primitias omnis laboris eorum.

[37] Et eduxit eos cum argento et auro, et non erat in tribubus eorum infirmus.

[38] Lætata est Ægyptus in profectione eorum, quia incubuit timor eorum super eos.

[39] Expandit nubem in protectionem eorum, et ignem ut luceret eis per noctem.

[40] Petierunt, et venit coturnix, et pane cæli saturavit eos.

[41] Dirupit petram, et fluxerunt aquæ, abierunt in sicco flumina ;

[42] quoniam memor fuit verbi sancti sui, quod habuit ad Abraham, puerum suum.

[43] Et eduxit populum suum in exsultatione, et electos suos in lætitia.

[44] Et dedit illis regiones gentium, et labores populorum possederunt :

[45] ut custodiant justificationes ejus, et legem ejus requirant.

Psalmi, 104