Psalmi, 102
[1] Ipsi David. Benedic, anima mea, Domino, et omnia quæ intra me sunt nomini sancto ejus. •
[2] Benedic, anima mea, Domino, et noli oblivisci omnes retributiones ejus ;
[3] qui propitiatur omnibus iniquitatibus tuis, qui sanat omnes infirmitates tuas ; •
[4] qui redimit de interitu vitam tuam, qui coronat te in misericordia et miserationibus ;
[5] qui replet in bonis desiderium tuum : renovabitur ut aquilæ juventus tua. •
[6] Faciens misericordias Dominus, et judicium omnibus injuriam patientibus. •
[7] Notas fecit vias suas Moysi, filiis Israël voluntates suas.
[8] Miserator et misericors Dominus, longanimis, et multum misericors. •
[9] Non in perpetuum irascetur, neque in æternum comminabitur. •
[10] Non secundum peccata nostra fecit nobis, neque secundum iniquitates nostras retribuit nobis. •
[11] Quoniam secundum altitudinem cæli a terra, corroboravit misericordiam suam super timentes se ; •
[12] quantum distat ortus ab occidente, longe fecit a nobis iniquitates nostras.
[13] Quomodo miseretur pater filiorum, misertus est Dominus timentibus se.
[14] Quoniam ipse cognovit figmentum nostrum ; recordatus est quoniam pulvis sumus. •
[15] Homo, sicut fœnum dies ejus ; tamquam flos agri, sic efflorebit : •
[16] quoniam spiritus pertransibit in illo, et non subsistet : et non cognoscet amplius locum suum. •
[17] Misericordia autem Domini ab æterno, et usque in æternum super timentes eum. Et justitia illius in filios filiorum, •
[18] his qui servant testamentum ejus, et memores sunt mandatorum ipsius ad faciendum ea.
[19] Dominus in cælo paravit sedem suam, et regnum ipsius omnibus dominabitur. •
[20] Benedicite Domino, omnes angeli ejus, potentes virtute, facientes verbum illius, ad audiendam vocem sermonum ejus. •
[21] Benedicite Domino, omnes virtutes ejus, ministri ejus, qui facitis voluntatem ejus. •
[22] Benedicite Domino, omnia opera ejus, in omni loco dominationis ejus. Benedic, anima mea, Domino. •