logo burning flame
homeEditions
logo burning flame

Psalmi, 101


add another edition

[1] Oratio pauperis, cum anxius fuerit, et in conspectu Domini effuderit precem suam.

[2] Domine, exaudi orationem meam, et clamor meus ad te veniat.

[3] Non avertas faciem tuam a me ; in quacumque die tribulor, inclina ad me aurem tuam ; in quacumque die invocavero te, velociter exaudi me.

[4] Quia defecerunt sicut fumus dies mei, et ossa mea sicut cremium aruerunt.

[5] Percussus sum ut fœnum, et aruit cor meum, quia oblitus sum comedere panem meum.

[6] A voce gemitus mei adhæsit os meum carni meæ.

[7] Similis factus sum pellicano solitudinis ; factus sum sicut nycticorax in domicilio.

[8] Vigilavi, et factus sum sicut passer solitarius in tecto.

[9] Tota die exprobrabant mihi inimici mei, et qui laudabant me adversum me jurabant :

[10] quia cinerem tamquam panem manducabam, et potum meum cum fletu miscebam ;

[11] a facie iræ et indignationis tuæ, quia elevans allisisti me.

[12] Dies mei sicut umbra declinaverunt, et ego sicut fœnum arui.

[13] Tu autem, Domine, in æternum permanes, et memoriale tuum in generationem et generationem.

[14] Tu exsurgens misereberis Sion, quia tempus miserendi ejus, quia venit tempus ;

[15] quoniam placuerunt servis tuis lapides ejus, et terræ ejus miserebuntur.

[16] Et timebunt gentes nomen tuum, Domine, et omnes reges terræ gloriam tuam ;

[17] quia ædificavit Dominus Sion, et videbitur in gloria sua.

[18] Respexit in orationem humilium et non sprevit precem eorum.

[19] Scribantur hæc in generatione altera, et populus qui creabitur laudabit Dominum.

[20] Quia prospexit de excelso sancto suo, Dominus de cælo in terram aspexit ;

[21] ut audiret gemitus compeditorum, ut solveret filios interemptorum ;

[22] ut annuntient in Sion nomen Domini, et laudem ejus in Jerusalem,

[23] in conveniendo populos in unum, et reges ut serviant Domino.

[24] Respondit ei in via virtutis suæ : Paucitatem dierum meorum nuntia mihi :

[25] ne revoces me in dimidio dierum meorum, in generationem et generationem anni tui.

[26] Initio tu, Domine, terram fundasti, et opera manuum tuarum sunt cæli.

[27] Ipsi peribunt, tu autem permanes ; et omnes sicut vestimentum veterascent. Et sicut opertorium mutabis eos, et mutabuntur ;

[28] tu autem idem ipse es, et anni tui non deficient.

[29] Filii servorum tuorum habitabunt ; et semen eorum in sæculum dirigetur.

Psalmi, 101