logo burning flame
homeEditions
logo burning flame

Osee, 8


add another edition

[1] In gutture tuo sit tuba quasi aquila super domum Domini, pro eo quod transgressi sunt fœdus meum, et legem meam prævaricati sunt.

[2] Me invocabunt : Deus meus, cognovimus te Israël.

[3] Projecit Israël bonum : inimicus persequetur eum.

[4] Ipsi regnaverunt, et non ex me ; principes exstiterunt, et non cognovi : argentum suum et aurum suum fecerunt sibi idola, ut interirent.

[5] Projectus est vitulus tuus, Samaria ; iratus est furor meus in eos. Usquequo non poterunt emundari ?

[6] Quia ex Israël et ipse est : artifex fecit illum, et non est Deus ; quoniam in aranearum telas erit vitulus Samariæ.

[7] Quia ventum seminabunt, et turbinem metent : culmus stans non est in eo ; germen non faciet farinam : quod etsi fecerit, alieni comedent eam.

[8] Devoratus est Israël ; nunc factus est in nationibus quasi vas immundum.

[9] Quia ipsi ascenderunt ad Assur, onager solitarius sibi ; Ephraim munera dederunt amatoribus.

[10] Sed et cum mercede conduxerint nationes, nunc congregabo eos, et quiescent paulisper ab onere regis et principum.

[11] Quia multiplicavit Ephraim altaria ad peccandum ; factæ sunt ei aræ in delictum.

[12] Scribam ei multiplices leges meas, quæ velut alienæ computatæ sunt.

[13] Hostias offerent, immolabunt carnes et comedent, et Dominus non suscipiet eas : nunc recordabitur iniquitatis eorum, et visitabit peccata eorum : ipsi in Ægyptum convertentur.

[14] Et oblitus est Israël factoris sui, et ædificavit delubra ; et Judas multiplicavit urbes munitas ; et mittam ignem in civitates ejus, et devorabit ædes illius.

Osee, 8