Osee, 6
[1] In tribulatione sua mane consurgent ad me : Venite, et revertamur ad Dominum, •
[2] quia ipse cepit, et sanabit nos ; percutiet, et curabit nos. •
[3] Vivificabit nos post duos dies ; in die tertia suscitabit nos, et vivemus in conspectu ejus. Sciemus, sequemurque ut cognoscamus Dominum : quasi diluculum præparatus est egressus ejus, et veniet quasi imber nobis temporaneus et serotinus terræ. •
[4] Quid faciam tibi, Ephraim ? quid faciam tibi, Juda ? misericordia vestra quasi nubes matutina, et quasi ros mane pertransiens. •
[5] Propter hoc dolavi in prophetis ; occidi eos in verbis oris mei : et judicia tua quasi lux egredientur. •
[6] Quia misericordiam volui, et non sacrificium ; et scientiam Dei plus quam holocausta. •
[7] Ipsi autem sicut Adam transgressi sunt pactum : ibi prævaricati sunt in me. •
[8] Galaad civitas operantium idolum, supplantata sanguine. •
[9] Et quasi fauces virorum latronum, particeps sacerdotum, in via interficientium pergentes de Sichem : quia scelus operati sunt. •
[10] In domo Israël vidi horrendum : ibi fornicationes Ephraim, contaminatus est Israël.
[11] Sed et Juda, pone messem tibi, cum convertero captivitatem populi mei. •