Osee, 14
[1] Pereat Samaria, quoniam ad amaritudinem concitavit Deum suum ! in gladio pereant, parvuli eorum elidantur, et fœtæ ejus discindantur ! •
[2] Convertere, Israël, ad Dominum Deum tuum, quoniam corruisti in iniquitate tua.
[3] Tollite vobiscum verba, et convertimini ad Dominum ; et dicite ei : Omnem aufer iniquitatem, accipe bonum, et reddemus vitulos labiorum nostrorum. •
[4] Assur non salvabit nos : super equum non ascendemus, nec dicemus ultra, Dii nostri opera manuum nostrarum : quia ejus, qui in te est, misereberis pupilli. •
[5] Sanabo contritiones eorum ; diligam eos spontanee : quia aversus est furor meus ab eis. •
[6] Ero quasi ros ; Israël germinabit sicut lilium, et erumpet radix ejus ut Libani. •
[7] Ibunt rami ejus, et erit quasi oliva gloria ejus, et odor ejus ut Libani. •
[8] Convertentur sedentes in umbra ejus ; vivent tritico, et germinabunt quasi vinea ; memoriale ejus sicut vinum Libani. •
[9] Ephraim, quid mihi ultra idola ? Ego exaudiam, et dirigam eum ego ut abietem virentem ; ex me fructus tuus inventus est. •
[10] Quis sapiens, et intelliget ista ? intelligens, et sciet hæc ? quia rectæ viæ Domini, et justi ambulabunt in eis ; prævaricatores vero corruent in eis. •