Osee, 13
[1] Loquente Ephraim, horror invasit Israël ; et deliquit in Baal, et mortuus est. •
[2] Et nunc addiderunt ad peccandum ; feceruntque sibi conflatile de argento suo quasi similitudinem idolorum : factura artificum totum est : his ipsi dicunt : Immolate homines, vitulos adorantes. •
[3] Idcirco erunt quasi nubes matutina, et sicut ros matutinus præteriens ; sicut pulvis turbine raptus ex area, et sicut fumus de fumario. •
[4] Ego autem Dominus Deus tuus, ex terra Ægypti ; et Deum absque me nescies, et salvator non est præter me. •
[5] Ego cognovi te in deserto, in terra solitudinis. •
[6] Juxta pascua sua adimpleti sunt et saturati sunt ; et levaverunt cor suum, et obliti sunt mei. •
[7] Et ego ero eis quasi leæna, sicut pardus in via Assyriorum. •
[8] Occurram eis quasi ursa raptis catulis, et dirumpam interiora jecoris eorum, et consumam eos ibi quasi leo : bestia agri scindet eos. •
[9] Perditio tua, Israël : tantummodo in me auxilium tuum. •
[10] Ubi est rex tuus ? maxime nunc salvet te in omnibus urbibus tuis ; et judices tui, de quibus dixisti : Da mihi regem et principes. •
[11] Dabo tibi regem in furore meo, et auferam in indignatione mea. •
[12] Colligata est iniquitas Ephraim ; absconditum peccatum ejus. •
[13] Dolores parturientis venient ei : ipse filius non sapiens : nunc enim non stabit in contritione filiorum. •
[14] De manu mortis liberabo eos ; de morte redimam eos. Ero mors tua, o mors ! morsus tuus ero, inferne ! consolatio abscondita est ab oculis meis. •
[15] Quia ipse inter fratres dividet : adducet urentem ventum Dominus de deserto ascendentem, et siccabit venas ejus, et desolabit fontem ejus : et ipse diripiet thesaurum omnis vasis desiderabilis. •