Osee, 11
[1] Sicut mane transiit, pertransiit rex Israël. Quia puer Israël, et dilexi eum ; et ex Ægypto vocavi filium meum. •
[2] Vocaverunt eos, sic abierunt a facie eorum ; Baalim immolabant, et simulacris sacrificabant. •
[3] Et ego quasi nutritius Ephraim : portabam eos in brachiis meis, et nescierunt quod curarem eos. •
[4] In funiculis Adam traham eos, in vinculis caritatis ; et ero eis quasi exaltans jugum super maxillas eorum, et declinavi ad eum ut vesceretur. •
[5] Non revertetur in terram Ægypti, et Assur ipse rex ejus, quoniam noluerunt converti. •
[6] Cœpit gladius in civitatibus ejus, et consumet electos ejus, et comedet capita eorum. •
[7] Et populus meus pendebit ad reditum meum ; jugum autem imponetur eis simul, quod non auferetur. •
[8] Quomodo dabo te, Ephraim ? protegam te, Israël ? Quomodo dabo te sicut Adama, ponam te ut Seboim ? Conversum est in me cor meum, pariter conturbata est pœnitudo mea. •
[9] Non faciam furorem iræ meæ ; non convertar ut disperdam Ephraim, quoniam Deus ego, et non homo ; in medio tui sanctus, et non ingrediar civitatem. •
[10] Post Dominum ambulabunt ; quasi leo rugiet, quia ipse rugiet, et formidabunt filii maris. •
[11] Et avolabunt quasi avis ex Ægypto, et quasi columba de terra Assyriorum : et collocabo eos in domibus suis, dicit Dominus. •
[12] Circumdedit me in negatione Ephraim, et in dolo domus Israël ; Judas autem testis descendit cum Deo, et cum sanctis fidelis. •