logo burning flame
homeEditions
logo burning flame

Numeri, 7


add another edition

[1] Factum est autem in die qua complevit Moyses tabernaculum, et erexit illud, unxitque et sanctificavit cum omnibus vasis suis, altare similiter et omnia vasa ejus :

[2] obtulerunt principes Israël et capita familiarum, qui erant per singulas tribus, præfectique eorum, qui numerati fuerant,

[3] munera coram Domino sex plaustra tecta cum duodecim bobus. Unum plaustrum obtulere duo duces, et unum bovem singuli, obtuleruntque ea in conspectu tabernaculi.

[4] Ait autem Dominus ad Moysen :

[5] Suscipe ab eis ut serviant in ministerio tabernaculi, et trades ea Levitis juxta ordinem ministerii sui.

[6] Itaque cum suscepisset Moyses plaustra et boves, tradidit eos Levitis.

[7] Duo plaustra et quatuor boves dedit filiis Gerson, juxta id quod habebant necessarium.

[8] Quatuor alia plaustra et octo boves dedit filiis Merari secundum officia et cultum suum, sub manu Ithamar filii Aaron sacerdotis.

[9] Filiis autem Caath non dedit plaustra et boves : quia in sanctuario serviunt, et onera propriis portant humeris.

[10] Igitur obtulerunt duces in dedicationem altaris, die qua unctum est, oblationem suam ante altare.

[11] Dixitque Dominus ad Moysen : Singuli duces per singulos dies offerant munera in dedicationem altaris.

[12] Primo die obtulit oblationem suam Nahasson filius Aminadab de tribu Juda :

[13] fueruntque in ea acetabulum argenteum pondo centum triginta siclorum, phiala argentea habens septuaginta siclos, juxta pondus sanctuarii, utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium :

[14] mortariolum ex decem siclis aureis plenum incenso :

[15] bovem de armento, et arietem, et agnum anniculum in holocaustum :

[16] hircumque pro peccato :

[17] et in sacrificio pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque. Hæc est oblatio Nahasson filii Aminadab.

[18] Secundo die obtulit Nathanaël filius Suar, dux de tribu Issachar,

[19] acetabulum argenteum appendens centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos, juxta pondus sanctuarii, utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium :

[20] mortariolum aureum habens decem siclos plenum incenso :

[21] bovem de armento, et arietem, et agnum anniculum in holocaustum :

[22] hircumque pro peccato :

[23] et in sacrificio pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque. Hæc fuit oblatio Nathanaël filii Suar.

[24] Tertio die princeps filiorum Zabulon, Eliab filius Helon,

[25] obtulit acetabulum argenteum appendens centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos, ad pondus sanctuarii, utrumque plenum similia conspersa oleo in sacrificium :

[26] mortariolum aureum appendens decem siclos, plenum incenso :

[27] bovem de armento, et arietem, et agnum anniculum in holocaustum :

[28] hircumque pro peccato :

[29] et in sacrificio pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque. Hæc est oblatio Eliab filii Helon.

[30] Die quarto princeps filiorum Ruben, Elisur filius Sedeur,

[31] obtulit acetabulum argenteum appendens centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos, ad pondus sanctuarii, utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificum :

[32] mortariolum aureum appendens decem siclos, plenum incenso :

[33] bovem de armento, et arietem, et agnum anniculum in holocaustum :

[34] hircumque pro peccato :

[35] et in hostias pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque. Hæc fuit oblatio Elisur filii Sedeur.

[36] Die quinto princeps filiorum Simeon, Salamiel filius Surisaddai,

[37] obtulit acetabulum argenteum appendens centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos, ad pondus sanctuarii, utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificum :

[38] mortariolum aureum appendens decem siclos, plenum incenso :

[39] bovem de armento, et arietem, et agnum anniculum in holocaustum :

[40] hircumque pro peccato :

[41] et in hostias pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque. Hæc fuit oblatio Salamiel filii Surisaddai.

[42] Die sexto princeps filiorum Gad, Eliasaph filius Duel,

[43] obtulit acetabulum argenteum appendens centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos, ad pondus sanctuarii, utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificum :

[44] mortariolum aureum appendens decem siclos, plenum incenso :

[45] bovem de armento, et arietem, et agnum anniculum in holocaustum :

[46] hircumque pro peccato :

[47] et in hostias pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque. Hæc fuit oblatio Eliasaph filii Duel.

[48] Die septimo princeps filiorum Ephraim, Elisama filius Ammiud,

[49] obtulit acetabulum argenteum appendens centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos, ad pondus sanctuarii, utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificum :

[50] mortariolum aureum appendens decem siclos, plenum incenso :

[51] bovem de armento, et arietem, et agnum anniculum in holocaustum :

[52] hircumque pro peccato :

[53] et in hostias pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque. Hæc fuit oblatio Elisama filii Ammiud.

[54] Die octavo, princeps filiorum Manasse, Gamaliel filius Phadassur,

[55] obtulit acetabulum argenteum appendens centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos, ad pondus sanctuarii, utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificum :

[56] mortariolum aureum appendens decem siclos, plenum incenso :

[57] bovem de armento, et arietem, et agnum anniculum in holocaustum :

[58] hircumque pro peccato :

[59] et in hostias pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque. Hæc fuit oblatio Gamaliel filii Phadassur.

[60] Die nono princeps filiorum Benjamin, Abidan filius Gedeonis,

[61] obtulit acetabulum argenteum appendens centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos, ad pondus sanctuarii, utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificum :

[62] mortariolum aureum appendens decem siclos, plenum incenso :

[63] bovem de armento, et arietem, et agnum anniculum in holocaustum :

[64] hircumque pro peccato :

[65] et in hostias pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque. Hæc fuit oblatio Abidan filii Gedeonis.

[66] Die decimo princeps filiorum Dan, Ahiezer filius Ammisaddai,

[67] obtulit acetabulum argenteum appendens centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos, ad pondus sanctuarii, utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificum :

[68] mortariolum aureum appendens decem siclos, plenum incenso :

[69] bovem de armento, et arietem, et agnum anniculum in holocaustum :

[70] hircumque pro peccato :

[71] et in hostias pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque. Hæc fuit oblatio Ahiezer filii Ammisaddai.

[72] Die undecimo princeps filiorum Aser, Phegiel filius Ochran,

[73] obtulit acetabulum argenteum appendens centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos, ad pondus sanctuarii, utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificum :

[74] mortariolum aureum appendens decem siclos, plenum incenso :

[75] bovem de armento, et arietem, et agnum anniculum in holocaustum :

[76] hircumque pro peccato :

[77] et in hostias pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque. Hæc fuit oblatio Phegiel filii Ochran.

[78] Die duodecimo princeps filiorum Nephthali, Ahira filius Enan,

[79] obtulit acetabulum argenteum appendens centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos, ad pondus sanctuarii, utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificum :

[80] mortariolum aureum appendens decem siclos, plenum incenso :

[81] bovem de armento, et arietem, et agnum anniculum in holocaustum :

[82] hircumque pro peccato :

[83] et in hostias pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque. Hæc fuit oblatio Ahira filii Enan.

[84] Hæc in dedicatione altaris oblata sunt a principibus Israël, in die qua consecratum est : acetabula argentea duodecim : phialæ argenteæ duodecim : mortariola aurea duodecim :

[85] ita ut centum triginta siclos argenti haberet unum acetabulum, et septuaginta siclos haberet una phiala : id est, in commune vasorum omnium ex argento sicli duo millia quadringenti, pondere sanctuarii :

[86] mortariola aurea duodecim plena incenso, denos siclos appendentia pondere sanctuarii : id est, simul auri sicli centum viginti :

[87] boves de armento in holocaustum duodecim, arietes duodecim, agni anniculi duodecim, et libamenta eorum : hirci duodecim pro peccato.

[88] In hostias pacificorum, boves viginti quatuor, arietes sexaginta, hirci sexaginta, agni anniculi sexaginta. Hæc oblata sunt in dedicatione altaris, quando unctum est.

[89] Cumque ingrederetur Moyses tabernaculum fœderis, ut consuleret oraculum, audiebat vocem loquentis ad se de propitiatorio quod erat super arcam testimonii inter duos cherubim, unde et loquebatur ei.

Numeri, 7