Numeri, 5
[1] Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :
[2] Præcipe filiis Israël, ut ejiciant de castris omnem leprosum, et qui semine fluit, pollutusque est super mortuo : •
[3] tam masculum quam feminam ejicite de castris, ne contaminent ea cum habitaverint vobiscum. •
[4] Feceruntque ita filii Israël, et ejecerunt eos extra castra, sicut locutus erat Dominus Moysi.
[5] Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :
[6] Loquere ad filios Israël : Vir, sive mulier, cum fecerint ex omnibus peccatis, quæ solent hominibus accidere, et per negligentiam transgressi fuerint mandatum Domini, atque deliquerint, •
[7] confitebuntur peccatum suum, et reddent ipsum caput, quintamque partem desuper, ei in quem peccaverint. •
[8] Sin autem non fuerit qui recipiat, dabunt Domino, et erit sacerdotis, excepto ariete, qui offertur pro expiatione, ut sit placabilis hostia. •
[9] Omnes quoque primitiæ, quas offerunt filii Israël, ad sacerdotem pertinent : •
[10] et quidquid in sanctuarium offertur a singulis, et traditur manibus sacerdotis, ipsius erit.
[11] Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :
[12] Loquere ad filios Israël, et dices ad eos : Vir cujus uxor erraverit, maritumque contemnens
[13] dormierit cum altero viro, et hoc maritus deprehendere non quiverit, sed latet adulterium, et testibus argui non potest, quia non est inventa in stupro :
[14] si spiritus zelotypiæ concitaverit virum contra uxorem suam, quæ vel polluta est, vel falsa suspicione appetitur : •
[15] adducet eam ad sacerdotem, et offeret oblationem pro illa, decimam partem sati farinæ hordeaceæ : non fundet super eam oleum, nec imponet thus : quia sacrificium zelotypiæ est, et oblatio investigans adulterium. •
[16] Offeret igitur eam sacerdos, et statuet coram Domino,
[17] assumetque aquam sanctam in vase fictili, et pauxillum terræ de pavimento tabernaculi mittet in eam.
[18] Cumque steterit mulier in conspectu Domini, discooperiet caput ejus, et ponet super manus illius sacrificium recordationis, et oblationem zelotypiæ : ipse autem tenebit aquas amarissimas, in quibus cum execratione maledicta congessit. •
[19] Adjurabitque eam, et dicet : Si non dormivit vir alienus tecum, et si non polluta es deserto mariti throno, non te nocebunt aquæ istæ amarissimæ, in quas maledicta congessi. •
[20] Sin autem declinasti a viro tuo, atque polluta es, et concubuisti cum altero viro :
[21] his maledictionibus subjacebis : det te Dominus in maledictionem, exemplumque cunctorum in populo suo : putrescere faciat femur tuum, et tumens uterus tuus disrumpatur. •
[22] Ingrediantur aquæ maledictæ in ventrem tuum, et utero tumescente putrescat femur. Et respondebit mulier : Amen, amen. •
[23] Scribetque sacerdos in libello ista maledicta, et delebit ea aquis amarissimis, in quas maledicta congessit, •
[24] et dabit ei bibere. Quas cum exhauserit, •
[25] tollet sacerdos de manu ejus sacrificium zelotypiæ, et elevabit illud coram Domino, imponetque illud super altare, ita dumtaxat ut prius :
[26] pugillum sacrificii tollat de eo, quod offertur, et incendat super altare : et sic potum det mulieri aquas amarissimas.
[27] Quas cum biberit, si polluta est, et contempto viro adulterii rea, pertransibunt eam aquæ maledictionis, et inflato ventre, computrescet femur : eritque mulier in maledictionem, et in exemplum omni populo. •
[28] Quod si polluta non fuerit, erit innoxia, et faciet liberos. •
[29] Ista est lex zelotypiæ. Si declinaverit mulier a viro suo, et si polluta fuerit,
[30] maritusque zelotypiæ spiritu concitatus adduxerit eam in conspectu Domini, et fecerit ei sacerdos juxta omnia quæ scripta sunt :
[31] maritus absque culpa erit, et illa recipiet iniquitatem suam. •