logo burning flame
homeEditions
logo burning flame

Numeri, 31


add another edition

[1] Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :

[2] Ulciscere prius filios Israël de Madianitis, et sic colligeris ad populum tuum.

[3] Statimque Moyses : Armate, inquit, ex vobis viros ad pugnam, qui possint ultionem Domini expetere de Madianitis.

[4] Mille viri de singulis tribubus eligantur ex Israël qui mittantur ad bellum.

[5] Dederuntque millenos de singulis tribubus, id est, duodecim millia expeditorum ad pugnam :

[6] quos misit Moyses cum Phinees filio Eleazari sacerdotis, vasa quoque sancta, et tubas ad clangendum tradidit ei.

[7] Cumque pugnassent contra Madianitas atque vicissent, omnes mares occiderunt,

[8] et reges eorum, Evi, et Recem, et Sur, et Hur, et Rebe, quinque principes gentis : Balaam quoque filium Beor interfecerunt gladio.

[9] Ceperuntque mulieres eorum, et parvulos, omniaque pecora, et cunctam supellectilem : quidquid habere potuerant depopulati sunt :

[10] tam urbes quam viculos et castella flamma consumpsit.

[11] Et tulerunt prædam, et universa quæ ceperant tam ex hominibus quam ex jumentis,

[12] et adduxerunt ad Moysen, et Eleazarum sacerdotem, et ad omnem multitudinem filiorum Israël : reliqua autem utensilia portaverunt ad castra in campestribus Moab juxta Jordanem contra Jericho.

[13] Egressi sunt autem Moyses et Eleazar sacerdos, et omnes principes synagogæ, in occursum eorum extra castra.

[14] Iratusque Moyses principibus exercitus, tribunis, et centurionibus qui venerant de bello,

[15] ait : Cur feminas reservastis ?

[16] nonne istæ sunt, quæ deceperunt filios Israël ad suggestionem Balaam, et prævaricari vos fecerunt in Domino super peccato Phogor, unde et percussus est populus ?

[17] ergo cunctos interficite quidquid est generis masculinis, etiam in parvulis : et mulieres, quæ noverunt viros in coitu, jugulate :

[18] puellas autem et omnes feminas virgines reservate vobis :

[19] et manete extra castra septem diebus. Qui occiderit hominem, vel occisum tetigerit, lustrabitur die tertio et septimo.

[20] Et de omni præda, sive vestimentum fuerit, sive vas, et aliquid in utensilia præparatum, de caprarum pellibus, et pilis, et ligno, expiabitur.

[21] Eleazar quoque sacerdos ad viros exercitus, qui pugnaverunt, sic locutus est : Hoc est præceptum legis, quod mandavit Dominus Moysi :

[22] aurum, et argentum, et æs, et ferrum, et plumbum, et stannum,

[23] et omne, quod potest transire per flammas, igne purgabitur : quidquid autem ignem non potest sustinere, aqua expiationis sanctificabitur :

[24] et lavabitis vestimenta vestra die septimo, et purificati postea castra intrabitis.

[25] Dixit quoque Dominus ad Moysen :

[26] Tollite summam eorum quæ capta sunt, ab homine usque ad pecus, tu et Eleazar sacerdos et principes vulgi :

[27] dividesque ex æquo prædam inter eos qui pugnaverunt egressique sunt ad bellum, et inter omnem reliquam multitudinem.

[28] Et separabis partem Domino ab his qui pugnaverunt et fuerunt in bello, unam animam de quingentis, tam ex hominibus quam ex bobus et asinis et ovibus,

[29] et dabis eam Eleazaro sacerdoti, quia primitiæ Domini sunt.

[30] Ex media quoque parte filiorum Israël accipies quinquagesimum caput hominum, et boum, et asinorum, et ovium, cunctorum animantium, et dabis ea Levitis, qui excubant in custodiis tabernaculi Domini.

[31] Feceruntque Moyses et Eleazar sicut præceperat Dominus.

[32] Fuit autem præda, quam exercitus ceperat, ovium sexcenta septuaginta quinque millia,

[33] boum septuaginta duo millia,

[34] asinorum sexaginta millia et mille :

[35] animæ hominum sexus feminei, quæ non cognoverant viros, triginta duo millia.

[36] Dataque est media pars his qui in prælio fuerant, ovium trecenta triginta septem millia quingentæ :

[37] e quibus in partem Domini supputatæ sunt oves sexcentæ septuaginta quinque :

[38] et de bobus triginta sex millibus, boves septuaginta et duo :

[39] de asinis triginta millibus quingentis, asini sexaginta unus :

[40] de animabus hominum sedecim millibus, cesserunt in partem Domini triginta duæ animæ.

[41] Tradiditque Moyses numerum primitiarum Domini Eleazaro sacerdoti, sicut fuerat ei imperatum,

[42] ex media parte filiorum Israël, quam separaverat his qui in prælio fuerant.

[43] De media vero parte, quæ contigerat reliquæ multitudini, id est, de ovibus trecentis triginta septem millibus quingentis,

[44] et de bobus triginta sex millibus,

[45] et de asinis triginta millibus quingentis,

[46] et de hominibus sedecim millibus,

[47] tulit Moyses quinquagesimum caput, et dedit Levitis, qui excubabant in tabernaculo Domini, sicut præceperat Dominus.

[48] Cumque accessissent principes exercitus ad Moysen, et tribuni, centurionesque, dixerunt :

[49] Nos servi tui recensuimus numerum pugnatorum, quos habuimus sub manu nostra : et ne unus quidem defuit.

[50] Ob hanc causam offerimus in donariis Domini singuli quod in præda auri potuimus invenire, periscelides et armillas, annulos et dextralia, ac murænulas, ut depreceris pro nobis Dominum.

[51] Susceperuntque Moyses et Eleazar sacerdos omne aurum in diversis speciebus,

[52] pondo sedecim millia septingentos quinquaginta siclos, a tribunis et centurionibus.

[53] Unusquisque enim quod in præda rapuerat, suum erat.

[54] Et susceptum intulerunt in tabernaculum testimonii, in monimentum filiorum Israël coram Domino.

Numeri, 31