logo burning flame
homeEditions
logo burning flame

Numeri, 3


add another edition

[1] Hæ sunt generationes Aaron et Moysi in die qua locutus est Dominus ad Moysen in monte Sinai.

[2] Et hæc nomina filiorum Aaron : primogenitus ejus Nadab, deinde Abiu, et Eleazar, et Ithamar.

[3] Hæc nomina filiorum Aaron sacerdotum qui uncti sunt, et quorum repletæ et consecratæ manus ut sacerdotio fungerentur.

[4] Mortui sunt enim Nadab et Abiu cum offerrent ignem alienum in conspectu Domini in deserto Sinai, absque liberis : functique sunt sacerdotio Eleazar et Ithamar coram Aaron patre suo.

[5] Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :

[6] Applica tribum Levi, et fac stare in conspectu Aaron sacerdotis ut ministrent ei, et excubent,

[7] et observent quidquid ad cultum pertinet multitudinis coram tabernaculo testimonii,

[8] et custodiant vasa tabernaculi, servientes in ministerio ejus.

[9] Dabisque dono Levitas

[10] Aaron et filiis ejus, quibus traditi sunt a filiis Israël. Aaron autem et filios ejus constitues super cultum sacerdotii. Externus, qui ad ministrandum accesserit, morietur.

[11] Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :

[12] Ego tuli Levitas a filiis Israël pro omni primogenito, qui aperit vulvam in filiis Israël, eruntque Levitæ mei.

[13] Meum est enim omne primogenitum : ex quo percussi primogenitos in terra Ægypti, sanctificavi mihi quidquid primum nascitur in Israël : ab homine usque ad pecus, mei sunt. Ego Dominus.

[14] Locutusque est Dominus ad Moysen in deserto Sinai, dicens :

[15] Numera filios Levi per domos patrum suorum et familias, omnem masculum ab uno mense et supra.

[16] Numeravit Moyses, ut præceperat Dominus,

[17] et inventi sunt filii Levi per nomina sua, Gerson et Caath et Merari.

[18] Filii Gerson : Lebni et Semei.

[19] Filii Caath : Amram et Jesaar, Hebron et Oziel.

[20] Filii Merari : Moholi et Musi.

[21] De Gerson fuere familiæ duæ, Lebnitica, et Semeitica :

[22] quarum numeratus est populus sexus masculini ab uno mense et supra, septem millia quingenti.

[23] Hi post tabernaculum metabuntur ad occidentem,

[24] sub principe Eliasaph filio Laël.

[25] Et habebunt excubias in tabernaculo fœderis,

[26] ipsum tabernaculum et operimentum ejus, tentorium quod trahitur ante fores tecti fœderis, et cortinas atrii : tentorium quoque quod appenditur in introitu atrii tabernaculi, et quidquid ad ritum altaris pertinet, funes tabernaculi et omnia utensilia ejus.

[27] Cognatio Caath habebit populos Amramitas et Jesaaritas et Hebronitas et Ozielitas. Hæ sunt familiæ Caathitarum recensitæ per nomina sua.

[28] Omnes generis masculini ab uno mense et supra, octo millia sexcenti habebunt excubias sanctuarii,

[29] et castrametabuntur ad meridianam plagam.

[30] Princepsque eorum erit Elisaphan filius Oziel :

[31] et custodient arcam, mensamque et candelabrum, altaria et vasa sanctuarii, in quibus ministratur, et velum, cunctamque hujuscemodi supellectilem.

[32] Princeps autem principum Levitarum Eleazar filius Aaron sacerdotis, erit super excubitores custodiæ sanctuarii.

[33] At vero de Merari erunt populi Moholitæ et Musitæ recensiti per nomina sua :

[34] omnes generis masculini ab uno mense et supra, sex millia ducenti.

[35] Princeps eorum Suriel filius Abihaiel : in plaga septentrionali castrametabuntur.

[36] Erunt sub custodia eorum tabulæ tabernaculi et vectes, et columnæ ac bases earum, et omnia quæ ad cultum hujuscemodi pertinent :

[37] columnæque atrii per circuitum cum basibus suis, et paxilli cum funibus.

[38] Castrametabuntur ante tabernaculum fœderis, id est, ad orientalem plagam, Moyses et Aaron cum filiis suis, habentes custodiam sanctuarii in medio filiorum Israël. Quisquis alienus accesserit, morietur.

[39] Omnes Levitæ, quos numeraverunt Moyses et Aaron juxta præceptum Domini per familias suas in genere masculino a mense uno et supra, fuerunt viginti duo millia.

[40] Et ait Dominus ad Moysen : Numera primogenitos sexus masculini de filiis Israël ab uno mense et supra, et habebis summam eorum.

[41] Tollesque Levitas mihi pro omni primogenito filiorum Israël : ego sum Dominus : et pecora eorum pro universis primogenitis pecorum filiorum Israël.

[42] Recensuit Moyses, sicut præceperat Dominus, primogenitos filiorum Israël :

[43] et fuerunt masculi per nomina sua, a mense uno et supra, viginti duo millia ducenti septuaginta tres.

[44] Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :

[45] Tolle Levitas pro primogenitis filiorum Israël, et pecora Levitarum pro pecoribus eorum, eruntque Levitæ mei. Ego sum Dominus.

[46] In pretio autem ducentorum septuaginta trium, qui excedunt numerum Levitarum de primogenitis filiorum Israël,

[47] accipies quinque siclos per singula capita ad mensuram sanctuarii (siclus habet viginti obolos) :

[48] dabisque pecuniam Aaron et filiis ejus pretium eorum qui supra sunt.

[49] Tulit igitur Moyses pecuniam eorum, qui fuerant amplius, et quos redemerant a Levitis,

[50] pro primogenitis filiorum Israël, mille trecentorum sexaginta quinque siclorum juxta pondus sanctuarii :

[51] et dedit eam Aaron et filiis ejus juxta verbum quod præceperat sibi Dominus.

Numeri, 3