Numeri, 29
[1] Mensis etiam septimi prima dies venerabilis et sancta erit vobis. Omne opus servile non facietis in ea, quia dies clangoris est et tubarum. •
[2] Offeretisque holocaustum in odorem suavissimum Domino, vitulum de armento unum, arietem unum, et agnos anniculos immaculatos septem :
[3] et in sacrificiis eorum, similæ oleo conspersæ tres decimas per singulos vitulos, duas decimas per arietem,
[4] unam decimam per agnum, qui simul sunt agni septem :
[5] et hircum pro peccato, qui offertur in expiationem populi,
[6] præter holocaustum calendarum cum sacrificiis suis, et holocaustum sempiternum cum libationibus solitis : eisdem cæremoniis offeretis in odorem suavissimum incensum Domino.
[7] Decima quoque dies mensis hujus septimi erit vobis sancta atque venerabilis, et affligetis animas vestras : omne opus servile non facietis in ea. •
[8] Offeretisque holocaustum Domino in odorem suavissimum, vitulum de armento unum, arietem unum, agnos anniculos immaculatos septem :
[9] et in sacrificiis eorum similæ oleo conspersæ tres decimas per singulos vitulos, duas decimas per arietem,
[10] decimam decimæ per agnos singulos, qui sunt simul agni septem :
[11] et hircum pro peccato, absque his quæ offerri pro delicto solent in expiationem, et holocaustum sempiternum, cum sacrificio et libaminibus eorum.
[12] Quintadecima vero die mensis septimi, quæ vobis sancta erit atque venerabilis, omne opus servile non facietis in ea, sed celebrabitis solemnitatem Domino septem diebus. •
[13] Offeretisque holocaustum in odorem suavissimum Domino, vitulos de armento tredecim, arietes duos, agnos anniculos immaculatos quatuordecim :
[14] et in libamentis eorum, similæ oleo conspersæ tres decimas per vitulos singulos, qui sunt simul vituli tredecim, et duas decimas arieti uno, id est, simul arietibus duobus,
[15] et decimam decimæ agnis singulis, qui sunt simul agni quatuordecim :
[16] et hircum pro peccato, absque holocausto sempiterno, et sacrificio, et libamine ejus.
[17] In die altero offeretis vitulos de armento duodecim, arietes duos, agnos anniculos immaculatos quatuordecim :
[18] sacrificiaque et libamina singulorum, per vitulos, et arietes, et agnos rite celebrabitis :
[19] et hircum pro peccato, absque holocausto sempiterno, sacrificioque et libamine ejus.
[20] Die tertio offeretis vitulos undecim, arietes duos, agnos anniculos immaculatos quatuordecim :
[21] sacrificiaque et libamina singulorum, per vitulos, et arietes, et agnos rite celebrabitis :
[22] et hircum pro peccato, absque holocausto sempiterno, sacrificioque et libamine ejus.
[23] Die quarto offeretis vitulos decem, arietes duos, agnos anniculos immaculatos quatuordecim :
[24] sacrificiaque et libamina singulorum, per vitulos, et arietes, et agnos rite celebrabitis :
[25] et hircum pro peccato, absque holocausto sempiterno, sacrificioque ejus et libamine.
[26] Die quinto offeretis vitulos novem, arietes duos, agnos anniculos immaculatos quatuordecim :
[27] sacrificiaque et libamina singulorum, per vitulos, et arietes, et agnos rite celebrabitis :
[28] et hircum pro peccato, absque holocausto sempiterno, sacrificioque ejus et libamine.
[29] Die sexto offeretis vitulos octo, arietes duos, agnos anniculos immaculatos quatuordecim :
[30] sacrificiaque et libamina singulorum, per vitulos, et arietes, et agnos rite celebrabitis :
[31] et hircum pro peccato, absque holocausto sempiterno, sacrificioque ejus et libamine.
[32] Die septimo offeretis vitulos septem, et arietes duos, agnos anniculos immaculatos quatuordecim :
[33] sacrificiaque et libamina singulorum, per vitulos, et arietes, et agnos rite celebrabitis :
[34] et hircum pro peccato, absque holocausto sempiterno, sacrificioque ejus et libamine.
[35] Die octavo, qui est celeberrimus, omne opus servile non facietis, •
[36] offerentes holocaustum in odorem suavissimum Domino, vitulum unum, arietem unum, agnos anniculos immaculatos septem :
[37] sacrificiaque et libamina singulorum, per vitulos, et arietes, et agnos rite celebrabitis :
[38] et hircum pro peccato, absque holocausto sempiterno, sacrificioque ejus et libamine.
[39] Hæc offeretis Domino in solemnitatibus vestris : præter vota et oblationes spontaneas in holocausto, in sacrificio, in libamine, et in hostiis pacificis. •