logo burning flame
homeEditions
logo burning flame

Numeri, 28


add another edition

[1] Dixit quoque Dominus ad Moysen :

[2] Præcipe filiis Israël, et dices ad eos : Oblationem meam et panes, et incensum odoris suavissimi offerte per tempora sua.

[3] Hæc sunt sacrificia quæ offerre debetis : agnos anniculos immaculatos duos quotidie in holocaustum sempiternum :

[4] unum offeretis mane, et alterum ad vesperum :

[5] decimam partem ephi similæ, quæ conspersa sit oleo purissimo, et habeat quartam partem hin.

[6] Holocaustum juge est quod obtulistis in monte Sinai in odorem suavissimum incensi Domini.

[7] Et libabitis vini quartam partem hin per agnos singulos in sanctuario Domini.

[8] Alterumque agnum similiter offeretis ad vesperam juxta omnem ritum sacrificii matutini, et libamentorum ejus, oblationem suavissimi odoris Domino.

[9] Die autem sabbati offeretis duos agnos anniculos immaculatos, et duas decimas similæ oleo conspersæ in sacrificio, et liba :

[10] quæ rite funduntur per singula sabbata in holocaustum sempiternum.

[11] In calendis autem offeretis holocaustum Domino, vitulos de armento duos, arietem unum, agnos anniculos septem immaculatos,

[12] et tres decimas similæ oleo conspersæ in sacrificio per singulos vitulos : et duas decimas similæ oleo conspersæ per singulos arietes :

[13] et decimam decimæ similæ ex oleo in sacrificio per agnos singulos : holocaustum suavissimi odoris atque incensi est Domino.

[14] Libamenta autem vini, quæ per singulas fundenda sunt victimas, ista erunt : media pars hin per singulos vitulos, tertia per arietem, quarta per agnum. Hoc erit holocaustum per omnes menses, qui sibi anno vertente succedunt.

[15] Hircus quoque offeretur Domino pro peccatis in holocaustum sempiternum cum libamentis suis.

[16] Mense autem primo, quartadecima die mensis, Phase Domini erit,

[17] et quintadecima die solemnitas : septem diebus vescentur azymis.

[18] Quarum dies prima venerabilis et sancta erit : omne opus servile non facietis in ea.

[19] Offeretisque incensum holocaustum Domino, vitulos de armento duos, arietem unum, agnos anniculos immaculatos septem :

[20] et sacrificia singulorum ex simila quæ conspersa sit oleo, tres decimas per singulos vitulos, et duas decimas per arietem,

[21] et decimam decimæ per agnos singulos, id est, per septem agnos.

[22] Et hircum pro peccato unum, ut expietur pro vobis,

[23] præter holocaustum matutinum, quod semper offeretis.

[24] Ita facietis per singulos dies septem dierum in fomitem ignis, et in odorem suavissimum Domino, qui surget de holocausto, et de libationibus singulorum.

[25] Dies quoque septimus celeberrimus et sanctus erit vobis : omne opus servile non facietis in eo.

[26] Dies etiam primitivorum, quando offeretis novas fruges Domino, expletis hebdomadibus, venerabilis et sancta erit : omne opus servile non facietis in ea.

[27] Offeretisque holocaustum in odorem suavissimum Domino, vitulos de armento duos, arietem unum, et agnos anniculos immaculatos septem :

[28] atque in sacrificiis eorum, similæ oleo conspersæ tres decimas per singulos vitulos, per arietes duas,

[29] per agnos decimam decimæ, qui simul sunt agni septem. Hircum quoque,

[30] qui mactatur pro expiatione : præter holocaustum sempiternum et liba ejus.

[31] Immaculata offeretis omnia cum libationibus suis.

Numeri, 28