logo burning flame
homeEditions
logo burning flame

Numeri, 27


add another edition

[1] Accesserunt autem filiæ Salphaad, filii Hepher, filii Galaad, filii Machir, filii Manasse, qui fuit filius Joseph : quarum sunt nomina, Maala, et Noa, et Hegla, et Melcha, et Thersa.

[2] Steteruntque coram Moyse et Eleazaro sacerdote et cunctis principibus populi ad ostium tabernaculi fœderis, atque dixerunt :

[3] Pater noster mortuus est in deserto, nec fuit in seditione, quæ concitata est contra Dominum sub Core, sed in peccato suo mortuus est : hic non habuit mares filios. Cur tollitur nomen illius de familia sua, quia non habuit filium ? date nobis possessionem inter cognatos patris nostri.

[4] Retulitque Moyses causam earum ad judicium Domini.

[5] Qui dixit ad eum :

[6] Justam rem postulant filiæ Salphaad : da eis possessionem inter cognatos patris sui, et ei in hæreditatem succedant.

[7] Ad filios autem Israël loqueris hæc :

[8] Homo cum mortuus fuerit absque filio, ad filiam ejus transibit hæreditas.

[9] Si filiam non habuerit, habebit successores fratres suos.

[10] Quod si et fratres non fuerint, dabitis hæreditatem fratribus patris ejus.

[11] Sin autem nec patruos habuerit, dabitur hæreditas his qui ei proximi sunt. Eritque hoc filiis Israël sanctum lege perpetua, sicut præcepit Dominus Moysi.

[12] Dixit quoque Dominus ad Moysen : Ascende in montem istum Abarim, et contemplare inde terram, quam daturus sum filiis Israël.

[13] Cumque videris eam, ibis et tu ad populum tuum, sicut ivit frater tuus Aaron :

[14] quia offendistis me in deserto Sin in contradictione multitudinis, nec sanctificare me voluistis coram ea super aquas. Hæ sunt aquæ contradictionis in Cades deserti Sin.

[15] Cui respondit Moyses :

[16] Provideat Dominus Deus spirituum omnis carnis hominem, qui sit super multitudinem hanc :

[17] et possit exire et intrare ante eos, et educere eos vel introducere : ne sit populus Domini sicut oves absque pastore.

[18] Dixitque Dominus ad eum : Tolle Josue filium Nun, virum in quo est spiritus, et pone manum tuam super eum.

[19] Qui stabit coram Eleazaro sacerdote et omni multitudine :

[20] et dabis ei præcepta cunctis videntibus, et partem gloriæ tuæ, ut audiat eum omnis synagoga filiorum Israël.

[21] Pro hoc, si quid agendum erit, Eleazar sacerdos consulet Dominum. Ad verbum ejus egredietur et ingredietur ipse, et omnes filii Israël cum eo, et cetera multitudo.

[22] Fecit Moyses ut præceperat Dominus : cumque tulisset Josue, statuit eum coram Eleazaro sacerdote et omni frequentia populi.

[23] Et impositis capiti ejus manibus, cuncta replicavit quæ mandaverat Dominus.

Numeri, 27