Numeri, 25
[1] Morabatur autem eo tempore Israël in Settim, et fornicatus est populus cum filiabus Moab, •
[2] quæ vocaverunt eos ad sacrificia sua. At ille comederunt et adoraverunt deos earum.
[3] Initiatusque est Israël Beelphegor : et iratus Dominus, •
[4] ait ad Moysen : Tolle cunctos principes populi, et suspende eos contra solem in patibulis, ut avertatur furor meus ab Israël. •
[5] Dixitque Moyses ad judices Israël : Occidat unusquisque proximos suos, qui initiati sunt Beelphegor. •
[6] Et ecce unus de filiis Israël intravit coram fratribus suis ad scortum Madianitidem, vidente Moyse, et omni turba filiorum Israël, qui flebant ante fores tabernaculi. •
[7] Quod cum vidisset Phinees filius Eleazari filii Aaron sacerdotis, surrexit de medio multitudinis, et arrepto pugione, •
[8] ingressus est post virum Israëlitem in lupanar, et perfodit ambos simul, virum scilicet et mulierem in locis genitalibus. Cessavitque plaga a filiis Israël : •
[9] et occisi sunt viginti quatuor millia hominum. •
[10] Dixitque Dominus ad Moysen :
[11] Phinees filius Eleazari filii Aaron sacerdotis avertit iram meam a filiis Israël : quia zelo meo commotus est contra eos, ut non ipse delerem filios Israël in zelo meo.
[12] Idcirco loquere ad eum : Ecce do ei pacem fœderis mei, •
[13] et erit tam ipsi quam semini ejus pactum sacerdotii sempiternum : quia zelatus est pro Deo suo, et expiavit scelus filiorum Israël. •
[14] Erat autem nomen viri Israëlitæ, qui occisus est cum Madianitide, Zambri filius Salu, dux de cognatione et tribu Simeonis. •
[15] Porro mulier Madianitis, quæ pariter interfecta est, vocabatur Cozbi filia Sur principis nobilissimi Madianitarum.
[16] Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :
[17] Hostes vos sentiant Madianitæ, et percutite eos : •
[18] quia et ipsi hostiliter egerunt contra vos, et decepere insidiis per idolum Phogor, et Cozbi filiam ducis Madian sororem suam, quæ percussa est in die plagæ pro sacrilegio Phogor. •