Numeri, 22
[1] Profectique castrametati sunt in campestribus Moab, ubi trans Jordanem Jericho sita est. •
[2] Videns autem Balac filius Sephor omnia quæ fecerat Israël Amorrhæo,
[3] et quod pertimuissent eum Moabitæ, et impetum ejus ferre non possent, •
[4] dixit ad majores natu Madian : Ita delebit hic populus omnes, qui in nostris finibus commorantur, quomodo solet bos herbas usque ad radices carpere. Ipse erat eo tempore rex in Moab. •
[5] Misit ergo nuntios ad Balaam filium Beor ariolum, qui habitabat super flumen terræ filiorum Ammon, ut vocarent eum, et dicerent : Ecce egressus est populus ex Ægypto, qui operuit superficiem terræ, sedens contra me. •
[6] Veni igitur, et maledic populo huic, quia fortior me est : si quomodo possim percutere et ejicere eum de terra mea. Novi enim quod benedictus sit cui benedixeris, et maledictus in quem maledicta congesseris. •
[7] Perrexeruntque seniores Moab, et majores natu Madian, habentes divinationis pretium in manibus. Cumque venissent ad Balaam, et narrassent ei omnia verba Balac, •
[8] ille respondit : Manete hic nocte, et respondebo quidquid mihi dixerit Dominus. Manentibus illis apud Balaam, venit Deus, et ait ad eum : •
[9] Quid sibi volunt homines isti apud te ?
[10] Respondit : Balac filius Sephor rex Moabitarum misit ad me,
[11] dicens : Ecce populus qui egressus est de Ægypto, operuit superficiem terræ : veni, et maledic ei, si quomodo possim pugnans abigere eum.
[12] Dixitque Deus ad Balaam : Noli ire cum eis, neque maledicas populo : quia benedictus est.
[13] Qui mane consurgens dixit ad principes : Ite in terram vestram, quia prohibuit me Dominus venire vobiscum.
[14] Reversi principes dixerunt ad Balac : Noluit Balaam venire nobiscum.
[15] Rursum ille multo plures et nobiliores quam ante miserat, misit.
[16] Qui cum venissent ad Balaam, dixerunt : Sic dicit Balac filius Sephor : Ne cuncteris venire ad me :
[17] paratus sum honorare te, et quidquid volueris, dabo tibi : veni, et maledic populo isti.
[18] Respondit Balaam : Si dederit mihi Balac plenam domum suam argenti et auri, non potero immutare verbum Domini Dei mei, ut vel plus, vel minus loquar. •
[19] Obsecro ut hic maneatis etiam hac nocte, et scire queam quid mihi rursum respondeat Dominus. •
[20] Venit ergo Deus ad Balaam nocte, et ait ei : Si vocare te venerunt homines isti, surge, et vade cum eis : ita dumtaxat, ut quod tibi præcepero, facias.
[21] Surrexit Balaam mane, et strata asina sua profectus est cum eis.
[22] Et iratus est Deus. Stetitque angelus Domini in via contra Balaam, qui insidebat asinæ, et duos pueros habebat secum. •
[23] Cernens asina angelum stantem in via, evaginato gladio, avertit se de itinere, et ibat per agrum. Quam cum verberaret Balaam, et vellet ad semitam reducere, •
[24] stetit angelus in angustiis duarum maceriarum, quibus vineæ cingebantur.
[25] Quem videns asina, junxit se parieti, et attrivit sedentis pedem. At ille iterum verberabat eam :
[26] et nihilominus angelus ad locum angustum transiens, ubi nec ad dexteram, nec ad sinistram poterat deviare, obvius stetit.
[27] Cumque vidisset asina stantem angelum, concidit sub pedibus sedentis : qui iratus, vehementius cædebat fuste latera ejus.
[28] Aperuitque Dominus os asinæ, et locuta est : Quid feci tibi ? cur percutis me ecce jam tertio ? •
[29] Respondit Balaam : Quia commeruisti, et illusisti mihi : utinam haberem gladium, ut te percuterem ! •
[30] Dixit asina : Nonne animal tuum sum, cui semper sedere consuevisti usque in præsentem diem ? dic quid simile umquam fecerim tibi. At ille ait : Numquam.
[31] Protinus aperuit Dominus oculos Balaam, et vidit angelum stantem in via, evaginato gladio, adoravitque eum pronus in terram. •
[32] Cui angelus : Cur, inquit, tertio verberas asinam tuam ? ego veni ut adversarer tibi, quia perversa est via tua, mihique contraria : •
[33] et nisi asina declinasset de via, dans locum resistenti, te occidissem, et illa viveret.
[34] Dixit Balaam : Peccavi, nesciens quod tu stares contra me : et nunc si displicet tibi ut vadam, revertar.
[35] Ait angelus : Vade cum istis, et cave ne aliud quam præcepero tibi loquaris. Ivit igitur cum principibus.
[36] Quod cum audisset Balac, egressus est in occursum ejus in oppido Moabitarum, quod situm est in extremis finibus Arnon. •
[37] Dixitque ad Balaam : Misi nuntios ut vocarent te : cur non statim venisti ad me ? an quia mercedem adventui tuo reddere nequeo ?
[38] Cui ille respondit : Ecce adsum : numquid loqui potero aliud, nisi quod Deus posuerit in ore meo ?
[39] Perrexerunt ergo simul, et venerunt in urbem, quæ in extremis regni ejus finibus erat. •
[40] Cumque occidisset Balac boves et oves, misit ad Balaam, et principes qui cum eo erant, munera. •
[41] Mane autem facto, duxit eum ad excelsa Baal, et intuitus est extremam partem populi. •