Numeri, 2
[1] Locutusque est Dominus ad Moysen et Aaron, dicens :
[2] Singuli per turmas, signa, atque vexilla, et domos cognationum suarum, castrametabuntur filii Israël, per gyrum tabernaculi fœderis. •
[3] Ad orientem Judas figet tentoria per turmas exercitus sui : eritque princeps filiorum ejus Nahasson filius Aminadab. •
[4] Et omnis de stirpe ejus summa pugnantium, septuaginta quatuor millia sexcenti.
[5] Juxta eum castrametati sunt de tribu Issachar, quorum princeps fuit Nathanaël filius Suar.
[6] Et omnis numerus pugnatorum ejus quinquaginta quatuor millia quadringenti.
[7] In tribu Zabulon princeps fuit Eliab filius Helon.
[8] Omnis de stirpe ejus exercitus pugnatorum, quinquaginta septem millia quadringenti.
[9] Universi qui in castris Judæ enumerati sunt, fuerunt centum octoginta sex millia quadringenti : et per turmas suas primi egredientur. •
[10] In castris filiorum Ruben ad meridianam plagam erit princeps Elisur filius Sedeur.
[11] Et cunctus exercitus pugnatorum ejus qui numerati sunt, quadraginta sex millia quingenti.
[12] Juxta eum castrametati sunt de tribu Simeon : quorum princeps fuit Salamiel filius Surisaddai.
[13] Et cunctus exercitus pugnatorum ejus qui numerati sunt, quinquaginta novem millia trecenti.
[14] In tribu Gad princeps fuit Eliasaph filius Duel.
[15] Et cunctus exercitus pugnatorum ejus, qui numerati sunt, quadraginta quinque millia sexcenti quinquaginta.
[16] Omnes qui recensiti sunt in castris Ruben, centum quinquaginta millia et mille quadringenti quinquaginta per turmas suas : in secundo loco proficiscentur.
[17] Levabitur autem tabernaculum testimonii per officia Levitarum, et turmas eorum : quomodo erigetur, ita et deponetur. Singuli per loca et ordines suos proficiscentur. •
[18] Ad occidentalem plagam erunt castra filiorum Ephraim, quorum princeps fuit Elisama filius Ammiud.
[19] Cunctus exercitus pugnatorum ejus, qui numerati sunt, quadraginta millia quingenti.
[20] Et cum eis tribus filiorum Manasse, quorum princeps fuit Gamaliel filius Phadassur.
[21] Cunctusque exercitus pugnatorum ejus, qui numerati sunt, triginta duo millia ducenti.
[22] In tribu filiorum Benjamin princeps fuit Abidan filius Gedeonis.
[23] Et cunctus exercitus pugnatorum ejus, qui recensiti sunt, triginta quinque millia quadringenti. •
[24] Omnes qui numerati sunt in castris Ephraim, centum octo millia centum per turmas suas : tertii proficiscentur. •
[25] Ad aquilonis partem castrametati sunt filii Dan : quorum princeps fuit Ahiezer filius Ammisaddai.
[26] Cunctus exercitus pugnatorum ejus, qui numerati sunt, sexaginta duo millia septingenti.
[27] Juxta eum fixere tentoria de tribu Aser : quorum princeps fuit Phegiel filius Ochran.
[28] Cunctus exercitus pugnatorum ejus, qui numerati sunt, quadraginta millia et mille quingenti.
[29] De tribu filiorum Nephthali princeps fuit Ahira filius Enan.
[30] Cunctus exercitus pugnatorum ejus, quinquaginta tria millia quadringenti.
[31] Omnes qui numerati sunt in castris Dan, fuerunt centum quinquaginta septem millia sexcenti : et novissimi proficiscentur.
[32] Hic numerus filiorum Israël, per domos cognationum suarum et turmas divisi exercitus, sexcenta tria millia quingenti quinquaginta.
[33] Levitæ autem non sunt numerati inter filios Israël : sic enim præceperat Dominus Moysi.
[34] Feceruntque filii Israël juxta omnia quæ mandaverat Dominus. Castrametati sunt per turmas suas, et profecti per familias ac domos patrum suorum. •