Numeri, 17
[1] Et locutus est Dominus ad Moysen, dicens :
[2] Loquere ad filios Israël, et accipe ab eis virgas singulas per cognationes suas, a cunctis principibus tribuum, virgas duodecim, et uniuscujusque nomen superscribes virgæ suæ. •
[3] Nomen autem Aaron erit in tribu Levi, et una virga cunctas seorsum familias continebit : •
[4] ponesque eas in tabernaculo fœderis coram testimonio, ubi loquar ad te. •
[5] Quem ex his elegero, germinabit virga ejus : et cohibebo a me querimonias filiorum Israël, quibus contra vos murmurant. •
[6] Locutusque est Moyses ad filios Israël : et dederunt ei omnes principes virgas per singulas tribus : fueruntque virgæ duodecim absque virga Aaron. •
[7] Quas cum posuisset Moyses coram Domino in tabernaculo testimonii,
[8] sequenti die regressus invenit germinasse virgam Aaron in domo Levi : et turgentibus gemmis eruperant flores, qui, foliis dilatatis, in amygdalas deformati sunt. •
[9] Protulit ergo Moyses omnes virgas de conspectu Domini ad cunctos filios Israël : videruntque, et receperunt singuli virgas suas.
[10] Dixitque Dominus ad Moysen : Refer virgam Aaron in tabernaculum testimonii, ut servetur ibi in signum rebellium filiorum Israël, et quiescant querelæ eorum a me, ne moriantur. •
[11] Fecitque Moyses sicut præceperat Dominus.
[12] Dixerunt autem filii Israël ad Moysen : Ecce consumpti sumus, omnes perivimus. •
[13] Quicumque accedit ad tabernaculum Domini, moritur. Num usque ad internecionem cuncti delendi sumus ? •