Numeri, 13
[1] Profectusque est populus de Haseroth, fixis tentoriis in deserto Pharan. •
[2] Ibique locutus est Dominus ad Moysen, dicens : •
[3] Mitte viros, qui considerent terram Chanaan, quam daturus sum filiis Israël, singulos de singulis tribubus, ex principibus. •
[4] Fecit Moyses quod Dominus imperaverat, de deserto Pharan mittens principes viros, quorum ista sunt nomina. •
[5] De tribu Ruben, Sammua filium Zechur.
[6] De tribu Simeon, Saphat filium Huri. •
[7] De tribu Juda, Caleb filium Jephone.
[8] De tribu Issachar, Igal filium Joseph.
[9] De tribu Ephraim, Osee filium Nun.
[10] De tribu Benjamin, Phalti filium Raphu.
[11] De tribu Zabulon, Geddiel filium Sodi.
[12] De tribu Joseph, sceptri Manasse, Gaddi filium Susi. •
[13] De tribu Dan, Ammiel filium Gemalli.
[14] De tribu Aser, Sthur filium Michaël.
[15] De tribu Nephthali, Nahabi filium Vapsi.
[16] De tribu Gad, Guel filium Machi.
[17] Hæc sunt nomina virorum, quos misit Moyses ad considerandam terram : vocavitque Osee filium Nun, Josue. •
[18] Misit ergo eos Moyses ad considerandam terram Chanaan, et dixit ad eos : Ascendite per meridianam plagam. Cumque veneritis ad montes, •
[19] considerate terram, qualis sit : et populum qui habitator est ejus, utrum fortis sit an infirmus : si pauci numero an plures :
[20] ipsa terra, bona an mala : urbes quales, muratæ an absque muris :
[21] humus, pinguis an sterilis, nemorosa an absque arboribus. Confortamini, et afferte nobis de fructibus terræ. Erat autem tempus quando jam præcoquæ uvæ vesci possunt. •
[22] Cumque ascendissent, exploraverunt terram a deserto Sin, usque Rohob intrantibus Emath. •
[23] Ascenderuntque ad meridiem, et venerunt in Hebron, ubi erant Achiman et Sisai et Tholmai filii Enac : nam Hebron septem annis ante Tanim urbem Ægypti condita est. •
[24] Pergentesque usque ad Torrentem botri, absciderunt palmitem cum uva sua, quem portaverunt in vecte duo viri. De malis quoque granatis et de ficis loci illius tulerunt : •
[25] qui appellatus est Nehelescol, id est Torrens botri, eo quod botrum portassent inde filii Israël.
[26] Reversique exploratores terræ post quadraginta dies, omni regione circuita,
[27] venerunt ad Moysen et Aaron et ad omnem cœtum filiorum Israël in desertum Pharan, quod est in Cades. Locutique eis et omni multitudini ostenderunt fructus terræ : •
[28] et narraverunt, dicentes : Venimus in terram, ad quam misisti nos, quæ revera fluit lacte et melle, ut ex his fructibus cognosci potest :
[29] sed cultores fortissimos habet, et urbes grandes atque muratas. Stirpem Enac vidimus ibi.
[30] Amalec habitat in meridie, Hethæus et Jebusæus et Amorrhæus in montanis : Chananæus vero moratur juxta mare et circa fluenta Jordanis. •
[31] Inter hæc Caleb compescens murmur populi, qui oriebatur contra Moysen, ait : Ascendamus, et possideamus terram, quoniam poterimus obtinere eam. •
[32] Alii vero, qui fuerant cum eo, dicebant : Nequaquam ad hunc populum valemus ascendere, quia fortior nobis est.
[33] Detraxeruntque terræ, quam inspexerant, apud filios Israël, dicentes : Terra, quam lustravimus, devorat habitatores suos : populus, quem aspeximus, proceræ staturæ est. •
[34] Ibi vidimus monstra quædam filiorum Enac de genere giganteo : quibus comparati, quasi locustæ videbamur. •