2 Esdræ (Nehemiæ), 7
[1] Postquam autem ædificatus est murus, et posui valvas, et recensui janitores, et cantores, et Levitas : •
[2] præcepi Hanani fratri meo, et Hananiæ principi domus de Jerusalem (ipse enim quasi vir verax et timens Deum plus ceteris videbatur), •
[3] et dixi eis : Non aperiantur portæ Jerusalem usque ad calorem solis. Cumque adhuc assisterent, clausæ portæ sunt, et oppilatæ : et posui custodes de habitatoribus Jerusalem, singulos per vices suas, et unumquemque contra domum suam. •
[4] Civitas autem erat lata nimis et grandis, et populus parvus in medio ejus, et non erant domus ædificatæ. •
[5] Deus autem dedit in corde meo, et congregavi optimates, et magistratus, et vulgus, ut recenserem eos : et inveni librum census eorum, qui ascenderant primum, et inventum est scriptum in eo. •
[6] Isti filii provinciæ, qui ascenderunt de captivitate migrantium, quos transtulerat Nabuchodonosor rex Babylonis, et reversi sunt in Jerusalem, et in Judæam, unusquisque in civitatem suam. •
[7] Qui venerunt cum Zorobabel, Josue, Nehemias, Azarias, Raamias, Nahamani, Mardochæus, Belsam, Mespharath, Begoai, Nahum, Baana. Numerus virorum populi Israël :
[8] filii Pharos, duo millia centum septuaginta duo : •
[9] filii Saphatia, trecenti septuaginta duo :
[10] filii Area, sexcenti quinquaginta duo :
[11] filii Phahathmoab filiorum Josue et Joab, duo millia octingenti decem et octo :
[12] filii Ælam, mille ducenti quinquaginta quatuor :
[13] filii Zethua, octingenti quadraginta quinque :
[14] filii Zachai, septingenti sexaginta :
[15] filii Bannui, sexcenti quadraginta octo :
[16] filii Bebai, sexcenti viginti octo :
[17] filii Azgad, duo millia trecenti viginti duo :
[18] filii Adonicam, sexcenti sexaginta septem :
[19] filii Beguai, duo millia sexaginta septem :
[20] filii Adin, sexcenti quinquaginta quinque :
[21] filii Ater, filii Hezeciæ, nonaginta octo :
[22] filii Hasem, trecenti viginti octo :
[23] filii Besai, trecenti viginti quatuor :
[24] filii Hareph, centum duodecim :
[25] filii Gabaon, nonaginta quinque :
[26] filii Bethlehem, et Netupha, centum octoginta octo.
[27] Viri Anathoth, centum viginti octo.
[28] Viri Bethazmoth, quadraginta duo.
[29] Viri Cariathiarim, Cephira, et Beroth, septingenti quadraginta tres.
[30] Viri Rama et Geba, sexcenti viginti unus.
[31] Viri Machmas, centum viginti duo.
[32] Viri Bethel et Hai, centum viginti tres.
[33] Viri Nebo alterius, quinquaginta duo. •
[34] Viri Ælam alterius, mille ducenti quinquaginta quatuor.
[35] Filii Harem, trecenti viginti.
[36] Filii Jericho, trecenti quadraginta quinque.
[37] Filii Lod Hadid et Ono, septingenti viginti unus.
[38] Filii Senaa, tria millia nongenti triginta.
[39] Sacerdotes : filii Idaia in domo Josue, nongenti septuaginta tres.
[40] Filii Emmer, mille quinquaginta duo.
[41] Filii Phashur, mille ducenti quadraginta septem.
[42] Filii Arem, mille decem et septem. Levitæ :
[43] filii Josue et Cedmihel filiorum. •
[44] Oduiæ, septuaginta quatuor. Cantores :
[45] filii Asaph, centum quadraginta octo.
[46] Janitores : filii Sellum, filii Ater, filii Telmon, filii Accub, filii Hatita, filii Sobai : centum triginta octo.
[47] Nathinæi : filii Soha, filii Hasupha, filii Tebbaoth,
[48] filii Ceros, filii Siaa, filii Phadon, filii Lebana, filii Hagaba, filii Selmai,
[49] filii Hanan, filii Geddel, filii Gaher,
[50] filii Raaia, filii Rasin, filii Necoda,
[51] filii Gezem, filii Aza, filii Phasea,
[52] filii Besai, filii Munim, filii Nephussim,
[53] filii Bacbuc, filii Hacupha, filii Harhur,
[54] filii Besloth, filii Mahida, filii Harsa,
[55] filii Bercos, filii Sisara, filii Thema,
[56] filii Nasia, filii Hatipha,
[57] filii servorum Salomonis, filii Sothai, filii Sophereth, filii Pharida,
[58] filii Jahala, filii Darcon, filii Jeddel,
[59] filii Saphatia, filii Hatil, filii Phochereth, qui erat ortus ex Sabaim filio Amon.
[60] Omnes Nathinæi, et filii servorum Salomonis, trecenti nonaginta duo.
[61] Hi sunt autem, qui ascenderunt de Thelmela, Thelharsa, Cherub, Addon, et Emmer : et non potuerunt indicare domum patrum suorum, et semen suum, utrum ex Israël essent, •
[62] filii Dalaia, filii Tobia, filii Necoda, sexcenti quadraginta duo.
[63] Et de sacerdotibus, filii Habia, filii Accos, filii Berzellai, qui accepit de filiabus Berzellai Galaaditis uxorem : et vocatus est nomine eorum.
[64] Hi quæsierunt scripturam suam in censu, et non invenerunt : et ejecti sunt de sacerdotio. •
[65] Dixitque Athersatha eis ut non manducarent de Sanctis sanctorum, donec staret sacerdos doctus et eruditus. •
[66] Omnis multitudo quasi vir unus quadraginta duo millia trecenti sexaginta,
[67] absque servis, et ancillis eorum, qui erant septem millia trecenti triginta septem, et inter eos cantores, et cantatrices, ducenti quadraginta quinque.
[68] Equi eorum, septingenti triginta sex : muli eorum, ducenti quadraginta quinque : •
[69] cameli eorum, quadringenti triginta quinque : asini, sex millia septingenti viginti. •
[70] Nonnulli autem de principibus familiarum dederunt in opus. Athersatha dedit in thesaurum auri drachmas mille, phialas quinquaginta, tunicas sacerdotales quingentas triginta. •
[71] Et de principibus familiarum dederunt in thesaurum operis, auri drachmas viginti millia, et argenti mnas duo millia ducentas.
[72] Et quod dedit reliquus populus, auri drachmas viginti millia, et argenti mnas duo millia, et tunicas sacerdotales sexaginta septem.
[73] Habitaverunt autem sacerdotes, et Levitæ, et janitores, et cantores, et reliquum vulgus, et Nathinæi, et omnis Israël in civitatibus suis.