logo burning flame
homeEditions
logo burning flame

2 Esdræ (Nehemiæ), 1


add another edition

[1] Verba Nehemiæ filii Helchiæ. Et factum est in mense Casleu, anno vigesimo, et ego eram in Susis castro.

[2] Et venit Hanani unus de fratribus meis, ipse et viri ex Juda : et interrogavi eos de Judæis, qui remanserant, et supererant de captivitate, et Jerusalem.

[3] Et dixerunt mihi : Qui remanserunt, et relicti sunt de captivitate ibi in provincia, in afflictione magna sunt, et in opprobrio : et murus Jerusalem dissipatus est, et portæ ejus combustæ sunt igni.

[4] Cumque audissem verba hujuscemodi, sedi, et flevi, et luxi diebus multis : jejunabam, et orabam ante faciem Dei cæli :

[5] et dixi : Quæso, Domine Deus cæli fortis, magne atque terribilis, qui custodis pactum et misericordiam cum his qui te diligunt, et custodiunt mandata tua :

[6] fiant aures tuæ auscultantes, et oculi tui aperti, ut audias orationem servi tui, quam ego oro coram te hodie nocte et die pro filiis Israël servis tuis : et confiteor pro peccatis filiorum Israël, quibus peccaverunt tibi : ego et domus patris mei peccavimus,

[7] vanitate seducti sumus, et non custodivimus mandatum tuum, et cæremonias, et judicia quæ præcepisti Moysi famulo tuo.

[8] Memento verbi, quod mandasti Moysi servo tuo, dicens : Cum transgressi fueritis, ego dispergam vos in populos :

[9] et si revertamini ad me, et custodiatis præcepta mea, et faciatis ea : etiamsi abducti fueritis ad extrema cæli, inde congregabo vos, et reducam in locum, quem elegi ut habitaret nomen meum ibi.

[10] Et ipsi servi tui, et populus tuus : quos redemisti in fortitudine tua magna, et in manu tua valida.

[11] Obsecro, Domine, sit auris tua attendens ad orationem servi tui, et ad orationem servorum tuorum, qui volunt timere nomen tuum : et dirige servum tuum hodie, et da ei misericordiam ante virum hunc : ego enim eram pincerna regis.

2 Esdræ, 1