Nahum, 1
[1] Onus Ninive. Liber visionis Nahum Elcesæi. •
[2] Deus æmulator, et ulciscens Dominus : ulciscens Dominus, et habens furorem : ulciscens Dominus in hostes suos, et irascens ipse inimicis suis. •
[3] Dominus patiens, et magnus fortitudine, et mundans non faciet innocentem. Dominus in tempestate et turbine viæ ejus, et nebulæ pulvis pedum ejus. •
[4] Increpans mare, et exsiccans illud, et omnia flumina ad desertum deducens. Infirmatus est Basan et Carmelus, et flos Libani elanguit. •
[5] Montes commoti sunt ab eo, et colles desolati sunt : et contremuit terra a facie ejus, et orbis, et omnes habitatores in eo. •
[6] Ante faciem indignationis ejus quis stabit ? et quis resistet in ira furoris ejus ? Indignatio ejus effusa est ut ignis, et petræ dissolutæ sunt ab eo. •
[7] Bonus Dominus, et confortans in die tribulationis, et sciens sperantes in se. •
[8] Et in diluvio prætereunte consummationem faciet loci ejus, et inimicos ejus persequentur tenebræ. •
[9] Quid cogitatis contra Dominum ? Consummationem ipse faciet : non consurget duplex tribulatio, •
[10] quia sicut spinæ se invicem complectuntur, sic convivium eorum pariter potantium ; consumentur quasi stipula ariditate plena. •
[11] Ex te exibit cogitans contra Dominum malitiam, mente pertractans prævaricationem. •
[12] Hæc dicit Dominus : Si perfecti fuerint, et ita plures, sic quoque attondentur, et pertransibit : afflixi te, et non affligam te ultra. •
[13] Et nunc conteram virgam ejus de dorso tuo, et vincula tua disrumpam. •
[14] Et præcipiet super te Dominus ; non seminabitur ex nomine tuo amplius : de domo Dei tui interficiam sculptile, et conflatile ; ponam sepulchrum tuum, quia inhonoratus es. •
[15] Ecce super montes pedes evangelizantis, et annuntiantis pacem. Celebra, Juda, festivitates tuas, et redde vota tua, quia non adjiciet ultra ut pertranseat in te Belial : universus interiit. •