secundum Matthæum, 7
[1] Nolite judicare, ut non judicemini. •
[2] In quo enim judicio judicaveritis, judicabimini : et in qua mensura mensi fueritis, remetietur vobis. •
[3] Quid autem vides festucam in oculo fratris tui, et trabem in oculo tuo non vides ? •
[4] aut quomodo dicis fratris tuo : Sine ejiciam festucam de oculo tuo, et ecce trabs est in oculo tuo ?
[5] Hypocrita, ejice primum trabem de oculo tuo, et tunc videbis ejicere festucam de oculo fratris tui. •
[6] Nolite dare sanctum canibus : neque mittatis margaritas vestras ante porcos, ne forte conculcent eas pedibus suis, et conversi dirumpant vos. •
[7] Petite, et dabitur vobis : quærite, et invenietis : pulsate, et aperietur vobis. •
[8] Omnis enim qui petit, accipit : et qui quærit, invenit : et pulsanti aperietur. •
[9] Aut quis est ex vobis homo, quem si petierit filius suus panem, numquid lapidem porriget ei ? •
[10] aut si piscem petierit, numquid serpentem porriget ei ?
[11] Si ergo vos, cum sitis mali, nostis bona data dare filiis vestris : quanto magis Pater vester, qui in cælis est, dabit bona petentibus se ? •
[12] Omnia ergo quæcumque vultis ut faciant vobis homines, et vos facite illis. Hæc est enim lex, et prophetæ. •
[13] Intrate per angustam portam : quia lata porta, et spatiosa via est, quæ ducit ad perditionem, et multi sunt qui intrant per eam. •
[14] Quam angusta porta, et arcta via est, quæ ducit ad vitam : et pauci sunt qui inveniunt eam ! •
[15] Attendite a falsis prophetis, qui veniunt ad vos in vestimentis ovium, intrinsecus autem sunt lupi rapaces : •
[16] a fructibus eorum cognoscetis eos. Numquid colligunt de spinas uvas, aut de tribulis ficus ? •
[17] Sic omnis arbor bona fructus bonos facit : mala autem arbor malos fructus facit. •
[18] Non potest arbor bona malos fructus facere : neque arbor mala bonos fructus facere. •
[19] Omnis arbor, quæ non facit fructum bonum, excidetur, et in ignem mittetur. •
[20] Igitur ex fructibus eorum cognoscetis eos. •
[21] Non omnis qui dicit mihi, Domine, Domine, intrabit in regnum cælorum : sed qui facit voluntatem Patris mei, qui in cælis est, ipse intrabit in regnum cælorum. •
[22] Multi dicent mihi in illa die : Domine, Domine, nonne in nomine tuo prophetavimus, et in nomine tuo dæmonia ejecimus, et in nomine tuo virtutes multas fecimus ? •
[23] Et tunc confitebor illis : Quia numquam novi vos : discedite a me, qui operamini iniquitatem. •
[24] Omnis ergo qui audit verba mea hæc, et facit ea, assimilabitur viro sapienti, qui ædificavit domum suam supra petram, •
[25] et descendit pluvia, et venerunt flumina, et flaverunt venti, et irruerunt in domum illam, et non cecidit : fundata enim erat super petram. •
[26] Et omnis qui audit verba mea hæc, et non facit ea, similis erit viro stulto, qui ædificavit domum suam super arenam : •
[27] et descendit pluvia, et venerunt flumina, et flaverunt venti, et irruerunt in domum illam, et cecidit, et fuit ruina illius magna. •
[28] Et factum est : cum consummasset Jesus verba hæc, admirabantur turbæ super doctrina ejus. •
[29] Erat enim docens eos sicut potestatem habens, et non sicut scribæ eorum, et pharisæi. •