secundum Matthæum, 5
[1] Videns autem Jesus turbas, ascendit in montem, et cum sedisset, accesserunt ad eum discipuli ejus, •
[2] et aperiens os suum docebat eos dicens : •
[3] Beati pauperes spiritu : quoniam ipsorum est regnum cælorum. •
[4] Beati mites : quoniam ipsi possidebunt terram. •
[5] Beati qui lugent : quoniam ipsi consolabuntur. •
[6] Beati qui esuriunt et sitiunt justitiam : quoniam ipsi saturabuntur. •
[7] Beati misericordes : quoniam ipsi misericordiam consequentur. •
[8] Beati mundo corde : quoniam ipsi Deum videbunt. •
[9] Beati pacifici : quoniam filii Dei vocabuntur. •
[10] Beati qui persecutionem patiuntur propter justitiam : quoniam ipsorum est regnum cælorum. •
[11] Beati estis cum maledixerint vobis, et persecuti vos fuerint, et dixerint omne malum adversum vos mentientes, propter me :
[12] gaudete, et exsultate, quoniam merces vestra copiosa est in cælis. Sic enim persecuti sunt prophetas, qui fuerunt ante vos. •
[13] Vos estis sal terræ. Quod si sal evanuerit, in quo salietur ? ad nihilum valet ultra, nisi ut mittatur foras, et conculcetur ab hominibus. •
[14] Vos estis lux mundi. Non potest civitas abscondi supra montem posita, •
[15] neque accedunt lucernam, et ponunt eam sub modio, sed super candelabrum, ut luceat omnibus qui in domo sunt. •
[16] Sic luceat lux vestra coram hominibus : ut videant opera vestra bona, et glorificent Patrem vestrum, qui in cælis est. •
[17] Nolite putare quoniam veni solvere legem, aut prophetas : non veni solvere, sed adimplere. •
[18] Amen quippe dico vobis, donec transeat cælum et terra, jota unum aut unus apex non præteribit a lege, donec omnia fiant. •
[19] Qui ergo solverit unum de mandatis istis minimis, et docuerit sic homines, minimus vocabitur in regno cælorum : qui autem fecerit et docuerit, hic magnus vocabitur in regno cælorum. •
[20] Dico enim vobis, quia nisi abundaverit justitia vestra plus quam scribarum, et pharisæorum, non intrabitis in regnum cælorum. •
[21] Audistis quia dictum est antiquis : Non occides : qui autem occiderit, reus erit judicio. •
[22] Ego autem dico vobis : quia omnis qui irascitur fratri suo, reus erit judicio. Qui autem dixerit fratri suo, raca : reus erit concilio. Qui autem dixerit, fatue : reus erit gehennæ ignis. •
[23] Si ergo offers munus tuum ad altare, et ibi recordatus fueris quia frater tuus habet aliquid adversum te : •
[24] relinque ibi munus tuum ante altare, et vade prius reconciliari fratri tuo : et tunc veniens offeres munus tuum. •
[25] Esto consentiens adversario tuo cito dum es in via cum eo : ne forte tradat te adversarius judici, et judex tradat te ministro : et in carcerem mittaris. •
[26] Amen dico tibi, non exies inde, donec reddas novissimum quadrantem. •
[27] Audistis quia dictum est antiquis : Non mœchaberis. •
[28] Ego autem dico vobis : quia omnis qui viderit mulierem ad concupiscendum eam, jam mœchatus est eam in corde suo.
[29] Quod si oculus tuus dexter scandalizat te, erue eum, et projice abs te : expedit enim tibi ut pereat unum membrorum tuorum, quam totus corpus tuum mittatur in gehennam. •
[30] Et si dextra manus tua scandalizat te, abscide eam, et projice abs te : expedit enim tibi ut pereat unum membrorum tuorum, quam totum corpus tuum eat in gehennam.
[31] Dictum est autem : Quicumque dimiserit uxorem suam, det ei libellum repudii. •
[32] Ego autem dico vobis : quia omnis qui dimiserit uxorem suam, excepta fornicationis causa, facit eam mœchari : et qui dimissam duxerit, adulterat. •
[33] Iterum audistis quia dictum est antiquis : Non perjurabis : reddes autem Domino juramenta tua. •
[34] Ego autem dico vobis, non jurare omnino, neque per cælum, quia thronus Dei est : •
[35] neque per terram, quia scabellum est pedum ejus : neque per Jerosolymam, quia civitas est magni regis : •
[36] neque per caput tuum juraveris, quia non potes unum capillum album facere, aut nigrum.
[37] Sit autem sermo vester, est, est : non, non : quod autem his abundantius est, a malo est. •
[38] Audistis quia dictum est : Oculum pro oculo, et dentem pro dente. •
[39] Ego autem dico vobis, non resistere malo : sed si quis te percusserit in dexteram maxillam tuam, præbe illi et alteram : •
[40] et ei, qui vult tecum judicio contendere, et tunicam tuam tollere, dimitte ei et pallium : •
[41] et quicumque te angariaverit mille passus, vade cum illo et alia duo. •
[42] Qui petit a te, da ei : et volenti mutuari a te, ne avertaris. •
[43] Audistis quia dictum est : Diliges proximum tuum, et odio habebis inimicum tuum. •
[44] Ego autem dico vobis : Diligite inimicos vestros, benefacite his qui oderunt vos, et orate pro persequentibus et calumniantibus vos : •
[45] ut sitis filii Patris vestri, qui in cælis est : qui solem suum oriri facit super bonos et malos : et pluit super justos et injustos.
[46] Si enim diligitis eos qui vos diligunt, quam mercedem habebitis ? nonne et publicani hoc faciunt ? •
[47] Et si salutaveritis fratres vestros tantum, quid amplius facitis ? nonne et ethnici hoc faciunt ?
[48] Estote ergo vos perfecti, sicut et Pater vester cælestis perfectus est. •