logo burning flame
homeEditions
logo burning flame

secundum Matthæum, 4


add another edition

[1] Tunc Jesus ductus est in desertum a Spiritu, ut tentaretur a diabolo.

[2] Et cum jejunasset quadraginta diebus, et quadraginta noctibus, postea esuriit.

[3] Et accedens tentator dixit ei : Si Filius Dei es, dic ut lapides isti panes fiant.

[4] Qui respondens dixit : Scriptum est : Non in solo pane vivit homo, sed in omni verbo, quod procedit de ore Dei.

[5] Tunc assumpsit eum diabolus in sanctam civitatem, et statuit eum super pinnaculum templi,

[6] et dixit ei : Si Filius Dei es, mitte te deorsum. Scriptum est enim : Quia angelis suis mandavit de te, et in manibus tollent te, ne forte offendas ad lapidem pedem tuum.

[7] Ait illi Jesus : Rursum scriptum est : Non tentabis Dominum Deum tuum.

[8] Iterum assumpsit eum diabolus in montem excelsum valde : et ostendit ei omnia regna mundi, et gloriam eorum,

[9] et dixit ei : Hæc omnia tibi dabo, si cadens adoraveris me.

[10] Tunc dicit ei Jesus : Vade Satana : Scriptum est enim : Dominum Deum tuum adorabis, et illi soli servies.

[11] Tunc reliquit eum diabolus : et ecce angeli accesserunt, et ministrabant ei.

[12] Cum autem audisset Jesus quod Joannes traditus esset, secessit in Galilæam :

[13] et, relicta civitate Nazareth, venit, et habitavit in Capharnaum maritima, in finibus Zabulon et Nephthalim :

[14] ut adimpleretur quod dictum est per Isaiam prophetam :

[15] Terra Zabulon, et terra Nephthalim, via maris trans Jordanem, Galilæa gentium :

[16] populus, qui sedebat in tenebris, vidit lucem magnam : et sedentibus in regione umbræ mortis, lux orta est eis.

[17] Exinde cœpit Jesus prædicare, et dicere : Pœnitentiam agite : appropinquavit enim regnum cælorum.

[18] Ambulans autem Jesus juxta mare Galilææ, vidit duos fratres, Simonem, qui vocatur Petrus, et Andream fratrem ejus, mittentes rete in mare (erant enim piscatores),

[19] et ait illis : Venite post me, et faciam vos fieri piscatores hominum.

[20] At illi continuo relictis retibus secuti sunt eum.

[21] Et procedens inde, vidit alios duos fratres, Jacobum Zebedæi, et Joannem fratrem ejus, in navi cum Zebedæo patre eorum, reficientes retia sua : et vocavit eos.

[22] Illi autem statim relictis retibus et patre, secuti sunt eum.

[23] Et circuibat Jesus totam Galilæam, docens in synagogis eorum, et prædicans Evangelium regni : et sanans omnem languorem, et omnem infirmitatem in populo.

[24] Et abiit opinio ejus in totam Syriam, et obtulerunt ei omnes male habentes, variis languoribus, et tormentis comprehensos, et qui dæmonia habebant, et lunaticos, et paralyticos, et curavit eos :

[25] et secutæ sunt eum turbæ multæ de Galilæa, et Decapoli, et de Jerosolymis, et de Judæa, et de trans Jordanem.

Matthæum, 4