logo burning flame
homeEditions
logo burning flame

secundum Matthæum, 27


add another edition

[1] Mane autem facto, consilium inierunt omnes principes sacerdotum et seniores populi adversus Jesum, ut eum morti traderent.

[2] Et vinctum adduxerunt eum, et tradiderunt Pontio Pilato præsidi.

[3] Tunc videns Judas, qui eum tradidit, quod damnatus esset, pœnitentia ductus, retulit triginta argenteos principibus sacerdotum, et senioribus,

[4] dicens : Peccavi, tradens sanguinem justum. At illi dixerunt : Quid ad nos ? tu videris.

[5] Et projectis argenteis in templo, recessit : et abiens laqueo se suspendit.

[6] Principes autem sacerdotum, acceptis argenteis, dixerunt : Non licet eos mittere in corbonam : quia pretium sanguinis est.

[7] Consilio autem inito, emerunt ex illis agrum figuli, in sepulturam peregrinorum.

[8] Propter hoc vocatus est ager ille, Haceldama, hoc est, Ager sanguinis, usque in hodiernum diem.

[9] Tunc impletum est quod dictum est per Jeremiam prophetam, dicentem : Et acceperunt triginta argenteos pretium appretiati, quem appretiaverunt a filiis Israël :

[10] et dederunt eos in agrum figuli, sicut constituit mihi Dominus.

[11] Jesus autem stetit ante præsidem, et interrogavit eum præses, dicens : Tu es rex Judæorum ? Dicit illi Jesus : Tu dicis.

[12] Et cum accusaretur a principibus sacerdotum et senioribus, nihil respondit.

[13] Tunc dicit illi Pilatus : Non audis quanta adversum te dicunt testimonia ?

[14] Et non respondit ei ad ullum verbum, ita ut miraretur præses vehementer.

[15] Per diem autem solemnem consueverat præses populi dimittere unum vinctum, quem voluissent :

[16] habebat autem tunc vinctum insignem, qui dicebatur Barrabas.

[17] Congregatis ergo illis, dixit Pilatus : Quem vultis dimittam vobis : Barabbam, an Jesum, qui dicitur Christus ?

[18] Sciebat enim quod per invidiam tradidissent eum.

[19] Sedente autem illo pro tribunali, misit ad eum uxor ejus, dicens : Nihil tibi, et justo illi : multa enim passa sum hodie per visum propter eum.

[20] Principes autem sacerdotum et seniores persuaserunt populis ut peterent Barabbam, Jesum vero perderent.

[21] Respondens autem præses, ait illis : Quem vultis vobis de duobus dimitti ? At illi dixerunt : Barabbam.

[22] Dicit illis Pilatus : Quid igitur faciam de Jesu, qui dicitur Christus ?

[23] Dicunt omnes : Crucifigatur. Ait illis præses : Quid enim mali fecit ? At illi magis clamabant dicentes : Crucifigatur.

[24] Videns autem Pilatus quia nihil proficeret, sed magis tumultus fieret : accepta aqua, lavit manus coram populo, dicens : Innocens ego sum a sanguine justi hujus : vos videritis.

[25] Et respondens universus populus, dixit : Sanguis ejus super nos, et super filios nostros.

[26] Tunc dimisit illis Barabbam : Jesum autem flagellatum tradidit eis ut crucifigeretur.

[27] Tunc milites præsidis suscipientes Jesum in prætorium, congregaverunt ad eum universam cohortem :

[28] et exeuntes eum, chlamydem coccineam circumdederunt ei,

[29] et plectentes coronam de spinis, posuerunt super caput ejus, et arundinem in dextera ejus. Et genu flexo ante eum, illudebant ei, dicentes : Ave rex Judæorum.

[30] Et exspuentes in eum, acceperunt arundinem, et percutiebant caput ejus.

[31] Et postquam illuserunt ei, exuerunt eum chlamyde, et induerunt eum vestimentis ejus, et duxerunt eum ut crucifigerent.

[32] Exeuntes autem invenerunt hominem Cyrenæum, nomine Simonem : hunc angariaverunt ut tolleret crucem ejus.

[33] Et venerunt in locum qui dicitur Golgotha, quod est Calvariæ locus.

[34] Et dederunt ei vinum bibere cum felle mistum. Et cum gustasset, noluit bibere.

[35] Postquam autem crucifixerunt eum, diviserunt vestimenta ejus, sortem mittentes : ut impleretur quod dictum est per prophetam dicentem : Diviserunt sibi vestimenta mea, et super vestem meam miserunt sortem.

[36] Et sedentes servabant eum.

[37] Et imposuerunt super caput ejus causam ipsius scriptam : Hic est Jesus rex Judæorum.

[38] Tunc crucifixi sunt cum eo duo latrones : unus a dextris, et unus a sinistris.

[39] Prætereuntes autem blasphemabant eum moventes capita sua,

[40] et dicentes : Vah qui destruis templum Dei, et in triduo illud reædificas : salva temetipsum : si Filius Dei es, descende de cruce.

[41] Similiter et principes sacerdotum illudentes cum scribis et senioribus dicebant :

[42] Alios salvos fecit, seipsum non potest salvum facere : si rex Israël est, descendat nunc de cruce, et credimus ei :

[43] confidit in Deo : liberet nunc, si vult eum : dixit enim : Quia Filius Dei sum.

[44] Idipsum autem et latrones, qui crucifixi erant cum eo, improperabant ei.

[45] A sexta autem hora tenebræ factæ sunt super universam terram usque ad horam nonam.

[46] Et circa horam nonam clamavit Jesus voce magna, dicens : Eli, Eli, lamma sabacthani ? hoc est : Deus meus, Deus meus, ut quid dereliquisti me ?

[47] Quidam autem illic stantes, et audientes, dicebant : Eliam vocat iste.

[48] Et continuo currens unus ex eis, acceptam spongiam implevit aceto, et imposuit arundini, et dabat ei bibere.

[49] Ceteri vero dicebant : Sine, videamus an veniat Elias liberans eum.

[50] Jesus autem iterum clamans voce magna, emisit spiritum.

[51] Et ecce velum templi scissum est in duas partes a summo usque deorsum : et terra mota est, et petræ scissæ sunt,

[52] et monumenta aperta sunt : et multa corpora sanctorum, qui dormierant, surrexerunt.

[53] Et exeuntes de monumentis post resurrectionem ejus, venerunt in sanctam civitatem, et apparuerunt multis.

[54] Centurio autem, et qui cum eo erant, custodientes Jesum, viso terræmotu, et his quæ fiebant, timuerunt valde, dicentes : Vere Filius Dei erat iste.

[55] Erant autem ibi mulieres multæ a longe, quæ secutæ erant Jesum a Galilæa, ministrantes ei :

[56] inter quas erat Maria Magdalene, et Maria Jacobi, et Joseph mater, et mater filiorum Zebedæi.

[57] Cum autem sero factum esset, venit quidam homo dives ab Arimathæa, nomine Joseph, qui et ipse discipulus erat Jesu :

[58] hic accessit ad Pilatum, et petiit corpus Jesu. Tunc Pilatus jussit reddi corpus.

[59] Et accepto corpore, Joseph involvit illud in sindone munda,

[60] et posuit illud in monumento suo novo, quod exciderat in petra. Et advolvit saxum magnum ad ostium monumenti, et abiit.

[61] Erant autem ibi Maria Magdalene, et altera Maria, sedentes contra sepulchrum.

[62] Altera autem die, quæ est post Parasceven, convenerunt principes sacerdotum et pharisæi ad Pilatum,

[63] dicentes : Domine, recordati sumus, quia seductor ille dixit adhuc vivens : Post tres dies resurgam.

[64] Jube ergo custodiri sepulchrum usque in diem tertium : ne forte veniant discipuli ejus, et furentur eum, et dicant plebi : Surrexit a mortuis : et erit novissimus error pejor priore.

[65] Ait illis Pilatus : Habetis custodiam, ite, custodite sicut scitis.

[66] Illi autem abeuntes, munierunt sepulchrum, signantes lapidem, cum custodibus.

Matthæum, 27