secundum Matthæum, 26
[1] Et factum est : cum consummasset Jesus sermones hos omnes, dixit discipulis suis :
[2] Scitis quia post biduum Pascha fiet, et Filius hominis tradetur ut crucifigatur. •
[3] Tunc congregati sunt principes sacerdotum, et seniores populi, in atrium principis sacerdotum, qui dicebatur Caiphas : •
[4] et consilium fecerunt ut Jesum dolo tenerent, et occiderent.
[5] Dicebant autem : Non in die festo, ne forte tumultus fieret in populo. •
[6] Cum autem Jesus esset in Bethania in domo Simonis leprosi, •
[7] accessit ad eum mulier habens alabastrum unguenti pretiosi, et effudit super caput ipsius recumbentis. •
[8] Videntes autem discipuli, indignati sunt, dicentes : Ut quid perditio hæc ? •
[9] potuit enim istud venundari multo, et dari pauperibus.
[10] Sciens autem Jesus, ait illis : Quid molesti estis huic mulieri ? opus enim bonum operata est in me. •
[11] Nam semper pauperes habetis vobiscum : me autem non semper habetis. •
[12] Mittens enim hæc unguentum hoc in corpus meum, ad sepeliendum me fecit. •
[13] Amen dico vobis, ubicumque prædicatum fuerit hoc Evangelium in toto mundo, dicetur et quod hæc fecit in memoriam ejus. •
[14] Tunc abiit unus de duodecim, qui dicebatur Judas Iscariotes, ad principes sacerdotum : •
[15] et ait illis : Quid vultis mihi dare, et ego vobis eum tradam ? At illi constituerunt ei triginta argenteos. •
[16] Et exinde quærebat opportunitatem ut eum traderet.
[17] Prima autem die azymorum accesserunt discipuli ad Jesum, dicentes : Ubi vis paremus tibi comedere Pascha ? •
[18] At Jesus dixit : Ite in civitatem ad quemdam, et dicite ei : Magister dicit : Tempus meum prope est, apud te facio Pascha cum discipulis meis. •
[19] Et fecerunt discipuli sicut constituit illis Jesus, et paraverunt Pascha. •
[20] Vespere autem facto, discumbebat cum duodecim discipulis suis. •
[21] Et edentibus illis, dixit : Amen dico vobis, quia unus vestrum me traditurus est. •
[22] Et contristati valde, cœperunt singuli dicere : Numquid ego sum Domine ? •
[23] At ipse respondens, ait : Qui intingit mecum manum in paropside, hic me tradet. •
[24] Filius quidem hominis vadit, sicut scriptum est de illo : væ autem homini illi, per quem Filius hominis tradetur ! bonum erat ei, si natus non fuisset homo ille. •
[25] Respondens autem Judas, qui tradidit eum, dixit : Numquid ego sum Rabbi ? Ait illi : Tu dixisti. •
[26] Cœnantibus autem eis, accepit Jesus panem, et benedixit, ac fregit, deditque discipulis suis, et ait : Accipite, et comedite : hoc est corpus meum. •
[27] Et accipiens calicem, gratias egit : et dedit illis, dicens : Bibite ex hoc omnes. •
[28] Hic est enim sanguis meus novi testamenti, qui pro multis effundetur in remissionem peccatorum. •
[29] Dico autem vobis : non bibam amodo de hoc genimine vitis usque in diem illum, cum illud bibam vobiscum novum in regno Patris mei. •
[30] Et hymno dicto, exierunt in montem Oliveti. •
[31] Tunc dicit illis Jesus : Omnes vos scandalum patiemini in me in ista nocte. Scriptum est enim : Percutiam pastorem, et dispergentur oves gregis. •
[32] Postquam autem resurrexero, præcedam vos in Galilæam. •
[33] Respondens autem Petrus, ait illi : Et si omnes scandalizati fuerint in te, ego numquam scandalizabor. •
[34] Ait illi Jesus : Amen dico tibi, quia in hac nocte, antequam gallus cantet, ter me negabis. •
[35] Ait illi Petrus : Etiamsi oportuerit me mori tecum, non te negabo. Similiter et omnes discipuli dixerunt. •
[36] Tunc venit Jesus cum illis in villam, quæ dicitur Gethsemani, et dixit discipulis suis : Sedete hic donec vadam illuc, et orem. •
[37] Et assumpto Petro, et duobus filiis Zebedæi, cœpit contristari et mœstus esse. •
[38] Tunc ait illis : Tristis est anima mea usque ad mortem : sustinete hic, et vigilate mecum. •
[39] Et progressus pusillum, procidit in faciem suam, orans, et dicens : Pater mi, si possibile est, transeat a me calix iste : verumtamen non sicut ego volo, sed sicut tu. •
[40] Et venit ad discipulos suos, et invenit eos dormientes, et dicit Petro : Sic non potuistis una hora vigilare mecum ?
[41] Vigilate, et orate ut non intretis in tentationem. Spiritus quidem promptus est, caro autem infirma. •
[42] Iterum secundo abiit, et oravit, dicens : Pater mi, si non potest hic calix transire nisi bibam illum, fiat voluntas tua.
[43] Et venit iterum, et invenit eos dormientes : erant enim oculi eorum gravati.
[44] Et relictis illis, iterum abiit, et oravit tertio, eumdem sermonem dicens. •
[45] Tunc venit ad discipulos suos, et dicit illis : Dormite jam, et requiescite : ecce appropinquavit hora, et Filius hominis tradetur in manus peccatorum. •
[46] Surgite, eamus : ecce appropinquavit qui me tradet.
[47] Adhuc eo loquente, ecce Judas unus de duodecim venit, et cum eo turba multa cum gladiis et fustibus, missi a principibus sacerdotum, et senioribus populi. •
[48] Qui autem tradidit eum, dedit illis signum, dicens : Quemcumque osculatus fuero, ipse est, tenete eum. •
[49] Et confestim accedens ad Jesum, dixit : Ave Rabbi. Et osculatus est eum. •
[50] Dixitque illi Jesus : Amice, ad quid venisti ? Tunc accesserunt, et manus injecerunt in Jesum, et tenuerunt eum.
[51] Et ecce unus ex his qui erant cum Jesu, extendens manum, exemit gladium suum, et percutiens servum principis sacerdotum amputavit auriculam ejus. •
[52] Tunc ait illi Jesus : Converte gladium tuum in locum suum : omnes enim, qui acceperint gladium, gladio peribunt. •
[53] An putas, quia non possum rogare patrem meum, et exhibebit mihi modo plusquam duodecim legiones angelorum ? •
[54] Quomodo ergo implebuntur Scripturæ, quia sic oportet fieri ? •
[55] In illa hora dixit Jesus turbis : Tamquam ad latronem existis cum gladiis et fustibus comprehendere me : quotidie apud vos sedebam docens in templo, et non me tenuistis. •
[56] Hoc autem totum factum est, ut adimplerentur Scripturæ prophetarum. Tunc discipuli omnes, relicto eo, fugerunt. •
[57] At illi tenentes Jesum, duxerunt ad Caipham principem sacerdotum, ubi scribæ et seniores convenerant. •
[58] Petrus autem sequebatur eum a longe, usque in atrium principis sacerdotum. Et ingressus intro, sedebat cum ministris, ut videret finem. •
[59] Principes autem sacerdotum, et omne concilium, quærebant falsum testimonium contra Jesum, ut eum morti traderent : •
[60] et non invenerunt, cum multi falsi testes accessissent. Novissime autem venerunt duo falsi testes, •
[61] et dixerunt : Hic dixit : Possum destruere templum Dei, et post triduum reædificare illud. •
[62] Et surgens princeps sacerdotum, ait illi : Nihil respondes ad ea, quæ isti adversum te testificantur ?
[63] Jesus autem tacebat. Et princeps sacerdotum ait illi : Adjuro te per Deum vivum, ut dicas nobis si tu es Christus Filius Dei. •
[64] Dicit illi Jesus : Tu dixisti. Verumtamen dico vobis, amodo videbitis Filium hominis sedentem a dextris virtutis Dei, et venientem in nubibus cæli. •
[65] Tunc princeps sacerdotum scidit vestimenta sua, dicens : Blasphemavit : quid adhuc egemus testibus ? ecce nunc audistis blasphemiam : •
[66] quid vobis videtur ? At illi respondentes dixerunt : Reus est mortis. •
[67] Tunc exspuerunt in faciem ejus, et colaphis eum ceciderunt, alii autem palmas in faciem ejus dederunt, •
[68] dicentes : Prophetiza nobis Christe, quis est qui te percussit ?
[69] Petrus vero sedebat foris in atrio : et accessit ad eum una ancilla, dicens : Et tu cum Jesu Galilæo eras. •
[70] At ille negavit coram omnibus, dicens : Nescio quid dicis.
[71] Exeunte autem illo januam, vidit eum alia ancilla, et ait his qui erant ibi : Et hic erat cum Jesu Nazareno. •
[72] Et iterum negavit cum juramento : Quia non novi hominem.
[73] Et post pusillum accesserunt qui stabant, et dixerunt Petro : Vere et tu ex illis es : nam et loquela tua manifestum te facit. •
[74] Tunc cœpit detestari et jurare quia non novisset hominem. Et continuo gallus cantavit.
[75] Et recordatus est Petrus verbi Jesu, quod dixerat : Priusquam gallus cantet, ter me negabis. Et egressus foras, flevit amare. •