secundum Matthæum, 24
[1] Et egressus Jesus de templo, ibat. Et accesserunt discipuli ejus, ut ostenderent ei ædificationes templi. •
[2] Ipse autem respondens dixit illis : Videtis hæc omnia ? amen dico vobis, non relinquetur hic lapis super lapidem, qui non destruatur. •
[3] Sedente autem eo super montem Oliveti, accesserunt ad eum discipuli secreto, dicentes : Dic nobis, quando hæc erunt ? et quod signum adventus tui, et consummationis sæculi ? •
[4] Et respondens Jesus, dixit eis : Videte ne quis vos seducat : •
[5] multi enim venient in nomine meo, dicentes : Ego sum Christus : et multos seducent. •
[6] Audituri enim estis prælia, et opiniones præliorum. Videte ne turbemini : oportet enim hæc fieri, sed nondum est finis : •
[7] consurget enim gens in gentem, et regnum in regnum, et erunt pestilentiæ, et fames, et terræmotus per loca : •
[8] hæc autem omnia initia sunt dolorum.
[9] Tunc tradent vos in tribulationem, et occident vos : et eritis odio omnibus gentibus propter nomen meum. •
[10] Et tunc scandalizabuntur multi, et invicem tradent, et odio habebunt invicem.
[11] Et multi pseudoprophetæ surgent, et seducent multos. •
[12] Et quoniam abundavit iniquitas, refrigescet caritas multorum : •
[13] qui autem perseveraverit usque in finem, hic salvus erit. •
[14] Et prædicabitur hoc Evangelium regni in universo orbe, in testimonium omnibus gentibus : et tunc veniet consummatio. •
[15] Cum ergo videritis abominationem desolationis, quæ dicta est a Daniele propheta, stantem in loco sancto, qui legit, intelligat : •
[16] tunc qui in Judæa sunt, fugiant ad montes : •
[17] et qui in tecto, non descendat tollere aliquid de domo sua : •
[18] et qui in agro, non revertatur tollere tunicam suam.
[19] Væ autem prægnantibus et nutrientibus in illis diebus ! •
[20] Orate autem ut non fiat fuga vestra in hieme, vel sabbato : •
[21] erit enim tunc tribulatio magna, qualis non fuit ab initio mundi usque modo, neque fiet. •
[22] Et nisi breviati fuissent dies illi, non fieret salva omnis caro : sed propter electos breviabuntur dies illi. •
[23] Tunc si quis vobis dixerit : Ecce hic est Christus, aut illic : nolite credere. •
[24] Surgent enim pseudochristi, et pseudoprophetæ : et dabunt signa magna, et prodigia, ita ut in errorem inducantur (si fieri potest) etiam electi. •
[25] Ecce prædixi vobis.
[26] Si ergo dixerint vobis : Ecce in deserto est, nolite exire ; Ecce in penetralibus, nolite credere. •
[27] Sicut enim fulgur exit ab oriente, et paret usque in occidentem : ita erit et adventus Filii hominis.
[28] Ubicumque fuerit corpus, illic congregabuntur et aquilæ. •
[29] Statim autem post tribulationem dierum illorum sol obscurabitur, et luna non dabit lumen suum, et stellæ cadent de cælo, et virtutes cælorum commovebuntur : •
[30] et tunc parebit signum Filii hominis in cælo : et tunc plangent omnes tribus terræ : et videbunt Filium hominis venientem in nubibus cæli cum virtute multa et majestate. •
[31] Et mittet angelos suos cum tuba, et voce magna : et congregabunt electos ejus a quatuor ventis, a summis cælorum usque ad terminos eorum. •
[32] Ab arbore autem fici discite parabolam : cum jam ramus ejus tener fuerit, et folia nata, scitis quia prope est æstas : •
[33] ita et vos cum videritis hæc omnia, scitote quia prope est, in januis.
[34] Amen dico vobis, quia non præteribit generatio hæc, donec omnia hæc fiant. •
[35] Cælum et terra transibunt, verba autem mea non præteribunt. •
[36] De die autem illa et hora nemo scit, neque angeli cælorum, nisi solus Pater. •
[37] Sicut autem in diebus Noë, ita erit et adventus Filii hominis : •
[38] sicut enim erant in diebus ante diluvium comedentes et bibentes, nubentes et nuptum tradentes, usque ad eum diem, quo intravit Noë in arcam, •
[39] et non cognoverunt donec venit diluvium, et tulit omnes : ita erit et adventus Filii hominis. •
[40] Tunc duo erunt in agro : unus assumetur, et unus relinquetur. •
[41] Duæ molentes in mola : una assumetur, et una relinquetur. •
[42] Vigilate ergo, quia nescitis qua hora Dominus vester venturus sit. •
[43] Illud autem scitote, quoniam si sciret paterfamilias qua hora fur venturus esset, vigilaret utique, et non sineret perfodi domum suam. •
[44] Ideo et vos estote parati : quia qua nescitis hora Filius hominis venturus est.
[45] Quis, putas, est fidelis servus, et prudens, quem constituit dominus suus super familiam suam ut det illis cibum in tempore ?
[46] Beatus ille servus, quem cum venerit dominus ejus, invenerit sic facientem. •
[47] Amen dico vobis, quoniam super omnia bona sua constituet eum.
[48] Si autem dixerit malus servus ille in corde suo : Moram fecit dominus meus venire :
[49] et cœperit percutere conservos suos, manducet autem et bibat cum ebriosis :
[50] veniet dominus servi illius in die qua non sperat, et hora qua ignorat :
[51] et dividet eum, partemque ejus ponet cum hypocritis : illic erit fletus et stridor dentium. •