secundum Matthæum, 23
[1] Tunc Jesus locutus est ad turbas, et ad discipulos suos, •
[2] dicens : Super cathedram Moysi sederunt scribæ et pharisæi. •
[3] Omnia ergo quæcumque dixerint vobis, servate, et facite : secundum opera vero eorum nolite facere : dicunt enim, et non faciunt. •
[4] Alligant enim onera gravia, et importabilia, et imponunt in humeros hominum : digito autem suo nolunt ea movere. •
[5] Omnia vero opera sua faciunt ut videantur ab hominibus : dilatant enim phylacteria sua, et magnificant fimbrias. •
[6] Amant autem primos recubitus in cœnis, et primas cathedras in synagogis, •
[7] et salutationes in foro, et vocari ab hominibus Rabbi. •
[8] Vos autem nolite vocari Rabbi : unus est enim magister vester, omnes autem vos fratres estis. •
[9] Et patrem nolite vocare vobis super terram : unus est enim pater vester qui in cælis est. •
[10] Nec vocemini magistri : quia magister vester unus est, Christus. •
[11] Qui major est vestrum, erit minister vester. •
[12] Qui autem se exaltaverit, humiliabitur : et qui se humiliaverit, exaltabitur. •
[13] Væ autem vobis scribæ et pharisæi hypocritæ, quia clauditis regnum cælorum ante homines ! vos enim non intratis, nec introëuntes sinitis intrare. •
[14] Væ vobis scribæ et pharisæi hypocritæ, quia comeditis domos viduarum, orationes longas orantes ! propter hoc amplius accipietis judicium. •
[15] Væ vobis scribæ et pharisæi hypocritæ, quia circuitis mare, et aridam, ut faciatis unum proselytum, et cum fuerit factus, facitis eum filium gehennæ duplo quam vos. •
[16] Væ vobis duces cæci, qui dicitis : Quicumque juraverit per templum, nihil est : qui autem juraverit in auro templo, debet. •
[17] Stulti et cæci : quid enim majus est ? aurum, an templum, quod sanctificat aurum ?
[18] Et quicumque juraverit in altari, nihil est : quicumque autem juraverit in dono, quod est super illud, debet.
[19] Cæci : quid enim majus est, donum, an altare, quod sanctificat donum ? •
[20] Qui ergo jurat in altari, jurat in eo, et in omnibus quæ super illud sunt.
[21] Et quicumque juraverit in templo, jurat in illo, et in eo qui habitat in ipso : •
[22] et qui jurat in cælo, jurat in throno Dei, et in eo qui sedet super eum.
[23] Væ vobis scribæ et pharisæi hypocritæ, qui decimatis mentham, et anethum, et cyminum, et reliquistis quæ graviora sunt legis, judicium, et misericordiam, et fidem ! hæc oportuit facere, et illa non omittere. •
[24] Duces cæci, excolantes culicem, camelum autem glutientes. •
[25] Væ vobis scribæ et pharisæi hypocritæ, quia mundatis quod deforis est calicis et paropsidis ; intus autem pleni estis rapina et immunditia ! •
[26] Pharisæe cæce, munda prius quod intus est calicis, et paropsidis, ut fiat id, quod deforis est, mundum. •
[27] Væ vobis scribæ et pharisæi hypocritæ, quia similes estis sepulchris dealbatis, quæ a foris parent hominibus speciosa, intus vero pleni sunt ossibus mortuorum, et omni spurcitia ! •
[28] Sic et vos a foris quidem paretis hominibus justi : intus autem pleni estis hypocrisi et iniquitate. •
[29] Væ vobis scribæ et pharisæi hypocritæ, qui ædificatis sepulchra prophetarum, et ornatis monumenta justorum, •
[30] et dicitis : Si fuissemus in diebus patrum nostrorum, non essemus socii eorum in sanguine prophetarum !
[31] itaque testimonio estis vobismetipsis, quia filii estis eorum, qui prophetas occiderunt.
[32] Et vos implete mensuram patrum vestrorum. •
[33] Serpentes genimina viperarum, quomodo fugietis a judicio gehennæ ? •
[34] Ideo ecce ego mitto ad vos prophetas, et sapientes, et scribas, et ex illis occidetis, et crucifigetis, et ex eis flagellabitis in synagogis vestris, et persequemini de civitate in civitatem : •
[35] ut veniat super vos omnis sanguis justus, qui effusus est super terram, a sanguine Abel justi usque ad sanguinem Zachariæ, filii Barachiæ, quem occidistis inter templum et altare. •
[36] Amen dico vobis, venient hæc omnia super generationem istam. •
[37] Jerusalem, Jerusalem, quæ occidis prophetas, et lapidas eos, qui ad te missi sunt, quoties volui congregare filios tuos, quemadmodum gallina congregat pullos suos sub alas, et noluisti ? •
[38] Ecce relinquetur vobis domus vestra deserta. •
[39] Dico enim vobis, non me videbitis amodo, donec dicatis : Benedictus, qui venit in nomine Domini. •