secundum Matthæum, 21
[1] Et cum appropinquassent Jerosolymis, et venissent Bethphage ad montem Oliveti : tunc Jesus misit duos discipulos, •
[2] dicens eis : Ite in castellum, quod contra vos est, et statim invenietis asinam alligatam, et pullum cum ea : solvite, et adducite mihi : •
[3] et si quis vobis aliquid dixerit, dicite quia Dominus his opus habet : et confestim dimittet eos.
[4] Hoc autem totum factum est, ut adimpleretur quod dictum est per prophetam dicentem : •
[5] Dicite filiæ Sion : Ecce rex tuus venit tibi mansuetus, sedens super asinam, et pullum filium subjugalis. •
[6] Euntes autem discipuli fecerunt sicut præcepit illis Jesus.
[7] Et adduxerunt asinam, et pullum : et imposuerunt super eos vestimenta sua, et eum desuper sedere fecerunt. •
[8] Plurima autem turba straverunt vestimenta sua in via : alii autem cædebant ramos de arboribus, et sternebant in via :
[9] turbæ autem, quæ præcedebant, et quæ sequebantur, clamabant, dicentes : Hosanna filio David : benedictus, qui venit in nomine Domini : hosanna in altissimis. •
[10] Et cum intrasset Jerosolymam, commota est universa civitas, dicens : Quis est hic ? •
[11] Populi autem dicebant : Hic est Jesus propheta a Nazareth Galilææ. •
[12] Et intravit Jesus in templum Dei, et ejiciebat omnes vendentes et ementes in templo, et mensas numulariorum, et cathedras vendentium columbas evertit : •
[13] et dicit eis : Scriptum est : Domus mea domus orationis vocabitur : vos autem fecistis illam speluncam latronum. •
[14] Et accesserunt ad eum cæci, et claudi in templo : et sanavit eos.
[15] Videntes autem principes sacerdotum et scribæ mirabilia quæ fecit, et pueros clamantes in templo, et dicentes : Hosanna filio David : indignati sunt, •
[16] et dixerunt ei : Audis quid isti dicunt ? Jesus autem dixit eis : Utique. Numquam legistis : Quia ex ore infantium et lactentium perfecisti laudem ? •
[17] Et relictis illis, abiit foras extra civitatem in Bethaniam : ibique mansit. •
[18] Mane autem revertens in civitatem, esuriit. •
[19] Et videns fici arborem unam secus viam, venit ad eam : et nihil invenit in ea nisi folia tantum, et ait illi : Numquam ex te fructus nascatur in sempiternum. Et arefacta est continuo ficulnea. •
[20] Et videntes discipuli, mirati sunt, dicentes : Quomodo continuo aruit ? •
[21] Respondens autem Jesus, ait eis : Amen dico vobis, si habueritis fidem, et non hæsitaveritis, non solum de ficulnea facietis, sed et si monti huic dixeritis : Tolle, et jacta te in mare, fiet.
[22] Et omnia quæcumque petieritis in oratione credentes, accipietis. •
[23] Et cum venisset in templum, accesserunt ad eum docentem principes sacerdotum, et seniores populi, dicentes : In qua potestate hæc facis ? et quis tibi dedit hanc potestatem ? •
[24] Respondens Jesus dixit eis : Interrogabo vos et ego unum sermonem : quem si dixeritis mihi, et ego vobis dicam in qua potestate hæc facio.
[25] Baptismus Joannis unde erat ? e cælo, an ex hominibus ? At illi cogitabant inter se, dicentes : •
[26] Si dixerimus, e cælo, dicet nobis : Quare ergo non credidistis illi ? Si autem dixerimus, ex hominibus, timemus turbam : omnes enim habebant Joannem sicut prophetam. •
[27] Et respondentes Jesu, dixerunt : Nescimus. Ait illis et ipse : Nec ego dico vobis in qua potestate hæc facio.
[28] Quid autem vobis videtur ? Homo quidam habebat duos filios, et accedens ad primum, dixit : Fili, vade hodie, operare in vinea mea. •
[29] Ille autem respondens, ait : Nolo. Postea autem, pœnitentia motus, abiit.
[30] Accedens autem ad alterum, dixit similiter. At ille respondens, ait : Eo, domine, et non ivit :
[31] quis ex duobus fecit voluntatem patris ? Dicunt ei : Primus. Dicit illis Jesus : Amen dico vobis, quia publicani et meretrices præcedent vos in regnum Dei.
[32] Venit enim ad vos Joannes in via justitiæ, et non credidistis ei : publicani autem et meretrices crediderunt ei : vos autem videntes nec pœnitentiam habuistis postea, ut crederetis ei.
[33] Aliam parabolam audite : Homo erat paterfamilias, qui plantavit vineam, et sepem circumdedit ei, et fodit in ea torcular, et ædificavit turrim, et locavit eam agricolis, et peregre profectus est. •
[34] Cum autem tempus fructuum appropinquasset, misit servos suos ad agricolas, ut acciperent fructus ejus.
[35] Et agricolæ, apprehensis servis ejus, alium ceciderunt, alium occiderunt, alium vero lapidaverunt. •
[36] Iterum misit alios servos plures prioribus, et fecerunt illis similiter.
[37] Novissime autem misit ad eos filium suum, dicens : Verebuntur filium meum. •
[38] Agricolæ autem videntes filium dixerunt intra se : Hic est hæres, venite, occidamus eum, et habebimus hæreditatem ejus. •
[39] Et apprehensum eum ejecerunt extra vineam, et occiderunt.
[40] Cum ergo venerit dominus vineæ, quid faciet agricolis illis ?
[41] Aiunt illi : Malos male perdet : et vineam suam locabit aliis agricolis, qui reddant ei fructum temporibus suis. •
[42] Dicit illis Jesus : Numquam legistis in Scripturis : Lapidem quem reprobaverunt ædificantes, hic factus est in caput anguli : a Domino factum est istud, et est mirabile in oculis nostris ? •
[43] Ideo dico vobis, quia auferetur a vobis regnum Dei, et dabitur genti facienti fructus ejus. •
[44] Et qui ceciderit super lapidem istum, confringetur : super quem vero ceciderit, conteret eum.
[45] Et cum audissent principes sacerdotum et pharisæi parabolas ejus, cognoverunt quod de ipsis diceret. •
[46] Et quærentes eum tenere, timuerunt turbas : quoniam sicut prophetam eum habebant.