logo burning flame
homeEditions
logo burning flame

secundum Matthæum, 20


add another edition

[1] Simile est regnum cælorum homini patrifamilias, qui exiit primo mane conducere operarios in vineam suam.

[2] Conventione autem facta cum operariis ex denario diurno, misit eos in vineam suam.

[3] Et egressus circa horam tertiam, vidit alios stantes in foro otiosos,

[4] et dixit illis : Ite et vos in vineam meam, et quod justum fuerit dabo vobis.

[5] Illi autem abierunt. Iterum autem exiit circa sextam et nonam horam : et fecit similiter.

[6] Circa undecimam vero exiit, et invenit alios stantes, et dicit illis : Quid hic statis tota die otiosi ?

[7] Dicunt ei : Quia nemo nos conduxit. Dicit illis : Ite et vos in vineam meam.

[8] Cum sero autem factum esset, dicit dominus vineæ procuratori suo : Voca operarios, et redde illis mercedem incipiens a novissimis usque ad primos.

[9] Cum venissent ergo qui circa undecimam horam venerant, acceperunt singulos denarios.

[10] Venientes autem et primi, arbitrati sunt quod plus essent accepturi : acceperunt autem et ipsi singulos denarios.

[11] Et accipientes murmurabant adversus patremfamilias,

[12] dicentes : Hi novissimi una hora fecerunt, et pares illos nobis fecisti, qui portavimus pondus diei, et æstus.

[13] At ille respondens uni eorum, dixit : Amice, non facio tibi injuriam : nonne ex denario convenisti mecum ?

[14] Tolle quod tuum est, et vade : volo autem et huic novissimo dare sicut et tibi.

[15] Aut non licet mihi quod volo, facere ? an oculus tuus nequam est, quia ego bonus sum ?

[16] Sic erunt novissimi primi, et primi novissimi. Multi enim sunt vocati, pauci vero electi.

[17] Et ascendens Jesus Jerosolymam, assumpsit duodecim discipulos secreto, et ait illis :

[18] Ecce ascendimus Jerosolymam, et Filius hominis tradetur principibus sacerdotum, et scribis, et condemnabunt eum morte,

[19] et tradent eum gentibus ad illudendum, et flagellandum, et crucifigendum, et tertia die resurget.

[20] Tunc accessit ad eum mater filiorum Zebedæi cum filiis suis, adorans et petens aliquid ab eo.

[21] Qui dixit ei : Quid vis ? Ait illi : Dic ut sedeant hi duo filii mei, unus ad dexteram tuam, et unus ad sinistram in regno tuo.

[22] Respondens autem Jesus, dixit : Nescitis quid petatis. Potestis bibere calicem, quem ego bibiturus sum ? Dicunt ei : Possumus.

[23] Ait illis : Calicem quidem meum bibetis : sedere autem ad dexteram meam vel sinistram non est meum dare vobis, sed quibus paratum est a Patre meo.

[24] Et audientes decem, indignati sunt de duobus fratribus.

[25] Jesus autem vocavit eos ad se, et ait : Scitis quia principes gentium dominantur eorum : et qui majores sunt, potestatem exercent in eos.

[26] Non ita erit inter vos : sed quicumque voluerit inter vos major fieri, sit vester minister :

[27] et qui voluerit inter vos primus esse, erit vester servus.

[28] Sicut Filius hominis non venit ministrari, sed ministrare, et dare animam suam redemptionem pro multis.

[29] Et egredientibus illis ab Jericho, secuta est eum turba multa,

[30] et ecce duo cæci sedentes secus viam audierunt quia Jesus transiret : et clamaverunt, dicentes : Domine, miserere nostri, fili David.

[31] Turba autem increpabat eos ut tacerent. At illi magis clamabant, dicentes : Domine, miserere nostri, fili David.

[32] Et stetit Jesus, et vocavit eos, et ait : Quid vultis ut faciam vobis ?

[33] Dicunt illi : Domine, ut aperiantur oculi nostri.

[34] Misertus autem eorum Jesus, tetigit oculos eorum. Et confestim viderunt, et secuti sunt eum.

Matthæum, 20