logo burning flame
homeEditions
logo burning flame

secundum Matthæum, 18


add another edition

[1] In illa hora accesserunt discipuli ad Jesum, dicentes : Quis, putas, major est in regno cælorum ?

[2] Et advocans Jesus parvulum, statuit eum in medio eorum,

[3] et dixit : Amen dico vobis, nisi conversi fueritis, et efficiamini sicut parvuli, non intrabitis in regnum cælorum.

[4] Quicumque ergo humiliaverit se sicut parvulus iste, hic est major in regno cælorum.

[5] Et qui susceperit unum parvulum talem in nomine meo, me suscipit :

[6] qui autem scandalizaverit unum de pusillis istis, qui in me credunt, expedit ei ut suspendatur mola asinaria in collo ejus, et demergatur in profundum maris.

[7] Væ mundo a scandalis ! Necesse est enim ut veniant scandala : verumtamen væ homini illi, per quem scandalum venit.

[8] Si autem manus tua, vel pes tuus scandalizat te, abscide eum, et projice abs te : bonum tibi est ad vitam ingredi debilem, vel claudum, quam duas manus vel duos pedes habentem mitti in ignem æternum.

[9] Et si oculus tuus scandalizat te, erue eum, et projice abs te : bonum tibi est cum uno oculo in vitam intrare, quam duos oculos habentem mitti in gehennam ignis.

[10] Videte ne contemnatis unum ex his pusillis : dico enim vobis, quia angeli eorum in cælis semper vident faciem Patris mei, qui in cælis est.

[11] Venit enim Filius hominis salvare quod perierat.

[12] Quid vobis videtur ? si fuerint alicui centum oves, et erravit una ex eis : nonne relinquit nonaginta novem in montibus, et vadit quærere eam quæ erravit ?

[13] Et si contigerit ut inveniat eam : amen dico vobis, quia gaudet super eam magis quam super nonaginta novem, quæ non erraverunt.

[14] Sic non est voluntas ante Patrem vestrum, qui in cælis est, ut pereat unus de pusillis istis.

[15] Si autem peccaverit in te frater tuus, vade, et corripe eum inter te, et ipsum solum : si te audierit, lucratus eris fratrem tuum.

[16] Si autem te non audierit, adhibe tecum adhuc unum, vel duos, ut in ore duorum, vel trium testium stet omne verbum.

[17] Quod si non audierit eos : dic ecclesiæ. Si autem ecclesiam non audierit, sit tibi sicut ethnicus et publicanus.

[18] Amen dico vobis, quæcumque alligaveritis super terram, erunt ligata et in cælo : et quæcumque solveritis super terram, erunt soluta et in cælo.

[19] Iterum dico vobis, quia si duo ex vobis consenserint super terram, de omni re quamcumque petierint, fiet illis a Patre meo, qui in cælis est.

[20] Ubi enim sunt duo vel tres congregati in nomine meo, ibi sum in medio eorum.

[21] Tunc accedens Petrus ad eum, dixit : Domine, quoties peccabit in me frater meus, et dimittam ei ? usque septies ?

[22] Dicit illi Jesus : Non dico tibi usque septies : sed usque septuagies septies.

[23] Ideo assimilatum est regnum cælorum homini regi, qui voluit rationem ponere cum servis suis.

[24] Et cum cœpisset rationem ponere, oblatus est ei unus, qui debebat ei decem millia talenta.

[25] Cum autem non haberet unde redderet, jussit eum dominus ejus venundari, et uxorem ejus, et filios, et omnia quæ habebat, et reddi.

[26] Procidens autem servus ille, orabat eum, dicens : Patientiam habe in me, et omnia reddam tibi.

[27] Misertus autem dominus servi illius, dimisit eum, et debitum dimisit ei.

[28] Egressus autem servus ille invenit unum de conservis suis, qui debebat ei centum denarios : et tenens suffocavit eum, dicens : Redde quod debes.

[29] Et procidens conservus ejus, rogabat eum, dicens : Patientiam habe in me, et omnia reddam tibi.

[30] Ille autem noluit : sed abiit, et misit eum in carcerem donec redderet debitum.

[31] Videntes autem conservi ejus quæ fiebant, contristati sunt valde : et venerunt, et narraverunt domino suo omnia quæ facta fuerant.

[32] Tunc vocavit illum dominus suus : et ait illi : Serve nequam, omne debitum dimisi tibi quoniam rogasti me :

[33] nonne ergo oportuit et te misereri conservi tui, sicut et ego tui misertus sum ?

[34] Et iratus dominus ejus tradidit eum tortoribus, quoadusque redderet universum debitum.

[35] Sic et Pater meus cælestis faciet vobis, si non remiseritis unusquisque fratri suo de cordibus vestris.

Matthæum, 18