secundum Matthæum, 17
[1] Et post dies sex assumit Jesus Petrum, et Jacobum, et Joannem fratrem ejus, et ducit illos in montem excelsum seorsum : •
[2] et transfiguratus est ante eos. Et resplenduit facies ejus sicut sol : vestimenta autem ejus facta sunt alba sicut nix. •
[3] Et ecce apparuerunt illis Moyses et Elias cum eo loquentes. •
[4] Respondens autem Petrus, dixit ad Jesum : Domine, bonum est nos hic esse : si vis, faciamus tria tabernacula, tibi unum, Moysi unum, et Eliæ unum.
[5] Adhuc eo loquente, ecce nubes lucida obumbravit eos. Et ecce vox de nube, dicens : Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi bene complacui : ipsum audite. •
[6] Et audientes discipuli ceciderunt in faciem suam, et timuerunt valde. •
[7] Et accessit Jesus, et tetigit eos : dixitque eis : Surgite, et nolite timere. •
[8] Levantes autem oculos suos, neminem viderunt, nisi solum Jesum.
[9] Et descendentibus illis de monte, præcepit eis Jesus, dicens : Nemini dixeritis visionem, donec Filius hominis a mortuis resurgat. •
[10] Et interrogaverunt eum discipuli, dicentes : Quid ergo scribæ dicunt, quod Eliam oporteat primum venire ? •
[11] At ille respondens, ait eis : Elias quidem venturus est, et restituet omnia. •
[12] Dico autem vobis, quia Elias jam venit, et non cognoverunt eum, sed fecerunt in eo quæcumque voluerunt. Sic et Filius hominis passurus est ab eis. •
[13] Tunc intellexerunt discipuli, quia de Joanne Baptista dixisset eis.
[14] Et cum venisset ad turbam, accessit ad eum homo genibus provolutus ante eum, dicens : Domine, miserere filio meo, quia lunaticus est, et male patitur : nam sæpe cadit in ignem, et crebro in aquam. •
[15] Et obtuli eum discipulis tuis, et non potuerunt curare eum. •
[16] Respondens autem Jesus, ait : O generatio incredula, et perversa, quousque ero vobiscum ? usquequo patiar vos ? Afferte huc illum ad me.
[17] Et increpavit illum Jesus, et exiit ab eo dæmonium, et curatus est puer ex illa hora. •
[18] Tunc accesserunt discipuli ad Jesum secreto, et dixerunt : Quare nos non potuimus ejicere illum ? •
[19] Dixit illis Jesus : Propter incredulitatem vestram. Amen quippe dico vobis, si habueritis fidem sicut granum sinapis, dicetis monti huic : Transi hinc illuc, et transibit, et nihil impossibile erit vobis. •
[20] Hoc autem genus non ejicitur nisi per orationem et jejunium. •
[21] Conversantibus autem eis in Galilæa, dixit illis Jesus : Filius hominis tradendus est in manus hominum : •
[22] et occident eum, et tertia die resurget. Et contristati sunt vehementer. •
[23] Et cum venissent Capharnaum, accesserunt qui didrachma accipiebant ad Petrum, et dixerunt ei : Magister vester non solvit didrachma ? •
[24] Ait : Etiam. Et cum intrasset in domum, prævenit eum Jesus, dicens : Quid tibi videtur Simon ? reges terræ a quibus accipiunt tributum vel censum ? a filiis suis, an ab alienis ?
[25] Et ille dixit : Ab alienis. Dixit illi Jesus : Ergo liberi sunt filii. •
[26] Ut autem non scandalizemus eos, vade ad mare, et mitte hamum : et eum piscem, qui primus ascenderit, tolle : et aperto ore ejus, invenies staterem : illum sumens, da eis pro me et te. •