secundum Matthæum, 16
[1] Et accesserunt ad eum pharisæi et sadducæi tentantes : et rogaverunt eum ut signum de cælo ostenderet eis. •
[2] At ille respondens, ait illis : Facto vespere dicitis : Serenum erit, rubicundum est enim cælum. •
[3] Et mane : Hodie tempestas, rutilat enim triste cælum.
[4] Faciem ergo cæli dijudicare nostis : signa autem temporum non potestis scire ? Generatio mala et adultera signum quærit : et signum non dabitur ei, nisi signum Jonæ prophetæ. Et relictis illis, abiit. •
[5] Et cum venissent discipuli ejus trans fretum, obliti sunt panes accipere. •
[6] Qui dixit illis : Intuemini, et cavete a fermento pharisæorum et sadducæorum. •
[7] At illi cogitabant intra se dicentes : Quia panes non accepimus. •
[8] Sciens autem Jesus, dixit : Quid cogitatis intra vos modicæ fidei, quia panes non habetis ? •
[9] Nondum intelligitis, neque recordamini quinque panum in quinque millia hominum, et quot cophinos sumpsistis ? •
[10] neque septem panum in quatuor millia hominum, et quot sportas sumpsistis ? •
[11] Quare non intelligitis, quia non de pane dixi vobis : Cavete a fermento pharisæorum et sadducæorum ?
[12] Tunc intellexerunt quia non dixerit cavendum a fermento panum, sed a doctrina pharisæorum et sadducæorum.
[13] Venit autem Jesus in partes Cæsareæ Philippi : et interrogabat discipulos suos, dicens : Quem dicunt homines esse Filium hominis ? •
[14] At illi dixerunt : Alii Joannem Baptistam, alii autem Eliam, alii vero Jeremiam, aut unum ex prophetis. •
[15] Dicit illis Jesus : Vos autem, quem me esse dicitis ? •
[16] Respondens Simon Petrus dixit : Tu es Christus, Filius Dei vivi. •
[17] Respondens autem Jesus, dixit ei : Beatus es Simon Bar Jona : quia caro et sanguis non revelavit tibi, sed Pater meus, qui in cælis est. •
[18] Et ego dico tibi, quia tu es Petrus, et super hanc petram ædificabo Ecclesiam meam, et portæ inferi non prævalebunt adversus eam. •
[19] Et tibi dabo claves regni cælorum. Et quodcumque ligaveris super terram, erit ligatum et in cælis : et quodcumque solveris super terram, erit solutum et in cælis. •
[20] Tunc præcepit discipulis suis ut nemini dicerent quia ipse esset Jesus Christus. •
[21] Exinde cœpit Jesus ostendere discipulis suis, quia oporteret eum ire Jerosolymam, et multa pati a senioribus, et scribis, et principibus sacerdotum, et occidi, et tertia die resurgere. •
[22] Et assumens eum Petrus, cœpit increpare illum dicens : Absit a te, Domine : non erit tibi hoc. •
[23] Qui conversus, dixit Petro : Vade post me Satana, scandalum es mihi : quia non sapis ea quæ Dei sunt, sed ea quæ hominum. •
[24] Tunc Jesus dixit discipulis suis : Si quis vult post me venire, abneget semetipsum, et tollat crucem suam, et sequatur me. •
[25] Qui enim voluerit animam suam salvam facere, perdet eam : qui autem perdiderit animam suam propter me, inveniet eam. •
[26] Quid enim prodest homini, si mundum universum lucretur, animæ vero suæ detrimentum patiatur ? aut quam dabit homo commutationem pro anima sua ? •
[27] Filius enim hominis venturus est in gloria Patris sui cum angelis suis : et tunc reddet unicuique secundum opera ejus. •
[28] Amen dico vobis, sunt quidam de hic stantibus, qui non gustabunt mortem, donec videant Filium hominis venientem in regno suo. •