secundum Matthæum, 15
[1] Tunc accesserunt ad eum ab Jerosolymis scribæ et pharisæi, dicentes : •
[2] Quare discipuli tui transgrediuntur traditionem seniorum ? non enim lavant manus suas cum panem manducant. •
[3] Ipse autem respondens ait illis : Quare et vos transgredimini mandatum Dei propter traditionem vestram ? Nam Deus dixit : •
[4] Honora patrem, et matrem : et, Qui maledixerit patri, vel matri, morte moriatur. •
[5] Vos autem dicitis : Quicumque dixerit patri, vel matri : Munus, quodcumque est ex me, tibi proderit : •
[6] et non honorificavit patrem suum, aut matrem suam : et irritum fecistis mandatum Dei propter traditionem vestram. •
[7] Hypocritæ, bene prophetavit de vobis Isaias, dicens : •
[8] Populus hic labiis me honorat : cor autem eorum longe est a me. •
[9] Sine causa autem colunt me, docentes doctrinas et mandata hominum. •
[10] Et convocatis ad se turbis, dixit eis : Audite, et intelligite.
[11] Non quod intrat in os, coinquinat hominem : sed quod procedit ex ore, hoc coinquinat hominem. •
[12] Tunc accedentes discipuli ejus, dixerunt ei : Scis quia pharisæi audito verbo hoc, scandalizati sunt ? •
[13] At ille respondens ait : Omnis plantatio, quam non plantavit Pater meus cælestis, eradicabitur. •
[14] Sinite illos : cæci sunt, et duces cæcorum ; cæcus autem si cæco ducatum præstet, ambo in foveam cadunt. •
[15] Respondens autem Petrus dixit ei : Edissere nobis parabolam istam. •
[16] At ille dixit : Adhuc et vos sine intellectu estis ?
[17] Non intelligitis quia omne quod in os intrat, in ventrem vadit, et in secessum emittitur ?
[18] Quæ autem procedunt de ore, de corde exeunt, et ea coinquinant hominem :
[19] de corde enim exeunt cogitationes malæ, homicidia, adulteria, fornicationes, furta, falsa testimonia, blasphemiæ : •
[20] hæc sunt, quæ coinquinant hominem. Non lotis autem manibus manducare, non coinquinat hominem.
[21] Et egressus inde Jesus secessit in partes Tyri et Sidonis. •
[22] Et ecce mulier chananæa a finibus illis egressa clamavit, dicens ei : Miserere mei, Domine fili David : filia mea male a dæmonio vexatur. •
[23] Qui non respondit ei verbum. Et accedentes discipuli ejus rogabant eum dicentes : Dimitte eam : quia clamat post nos. •
[24] Ipse autem respondens ait : Non sum missus nisi ad oves, quæ perierunt domus Israël. •
[25] At illa venit, et adoravit eum, dicens : Domine, adjuva me.
[26] Qui respondens ait : Non est bonum sumere panem filiorum, et mittere canibus. •
[27] At illa dixit : Etiam Domine : nam et catelli edunt de micis quæ cadunt de mensa dominorum suorum.
[28] Tunc respondens Jesus, ait illi : O mulier, magna est fides tua : fiat tibi sicut vis. Et sanata est filia ejus ex illa hora. •
[29] Et cum transisset inde Jesus, venit secus mare Galilææ : et ascendens in montem, sedebat ibi. •
[30] Et accesserunt ad eum turbæ multæ, habentes secum mutos, cæcos, claudos, debiles, et alios multos : et projecerunt eos ad pedes ejus, et curavit eos, •
[31] ita ut turbæ mirarentur, videntes mutos loquentes, claudos ambulantes, cæcos videntes : et magnificabant Deum Israël.
[32] Jesus autem, convocatis discipulis suis, dixit : Misereor turbæ, quia triduo jam perseverant mecum, et non habent quod manducent : et dimittere eos jejunos nolo, ne deficiant in via. •
[33] Et dicunt ei discipuli : Unde ergo nobis in deserto panes tantos, ut saturemus turbam tantam ?
[34] Et ait illis Jesus : Quot habetis panes ? At illi dixerunt : Septem, et paucos pisciculos.
[35] Et præcepit turbæ ut discumberent super terram.
[36] Et accipiens septem panes, et pisces, et gratias agens, fregit, et dedit discipulis suis, et discipuli dederunt populo. •
[37] Et comederunt omnes, et saturati sunt. Et quod superfuit de fragmentis, tulerunt septem sportas plenas. •
[38] Erant autem qui manducaverunt quatuor millia hominum, extra parvulos et mulieres.
[39] Et, dimissa turba, ascendit in naviculam : et venit in fines Magedan. •