logo burning flame
homeEditions
logo burning flame

secundum Matthæum, 14


add another edition

[1] In illo tempore audivit Herodes tetrarcha fama Jesu :

[2] et ait pueris suis : Hic est Joannes Baptista : ipse surrexit a mortuis, et ideo virtutes operantur in eo.

[3] Herodes enim tenuit Joannem, et alligavit eum : et posuit in carcerem propter Herodiadem uxorem fratris sui.

[4] Dicebat enim illi Joannes : Non licet tibi habere eam.

[5] Et volens illum occidere, timuit populum : quia sicut prophetam eum habebant.

[6] Die autem natalis Herodis saltavit filia Herodiadis in medio, et placuit Herodi :

[7] unde cum juramento pollicitus est ei dare quodcumque postulasset ab eo.

[8] At illa præmonita a matre sua : Da mihi, inquit, hic in disco caput Joannis Baptistæ.

[9] Et contristatus est rex : propter juramentum autem, et eos qui pariter recumbebant, jussit dari.

[10] Misitque et decollavit Joannem in carcere.

[11] Et allatum est caput ejus in disco, et datum est puellæ, et attulit matri suæ.

[12] Et accedentes discipuli ejus, tulerunt corpus ejus, et sepelierunt illud : et venientes nuntiaverunt Jesu.

[13] Quod cum audisset Jesus, secessit inde in navicula, in locum desertum seorsum : et cum audissent turbæ, secutæ sunt eum pedestres de civitatibus.

[14] Et exiens vidit turbam multam, et misertus est eis, et curavit languidos eorum.

[15] Vespere autem facto, accesserunt ad eum discipuli ejus, dicentes : Desertus est locus, et hora jam præteriit : dimitte turbas, ut euntes in castella, emant sibi escas.

[16] Jesus autem dixit eis : Non habent necesse ire : date illis vos manducare.

[17] Responderunt ei : Non habemus hic nisi quinque panes et duos pisces.

[18] Qui ait eis : Afferte mihi illos huc.

[19] Et cum jussisset turbam discumbere super fœnum, acceptis quinque panibus et duobus piscibus, aspiciens in cælum benedixit, et fregit, et dedit discipulis panes, discipuli autem turbis.

[20] Et manducaverunt omnes, et saturati sunt. Et tulerunt reliquias, duodecim cophinos fragmentorum plenos.

[21] Manducantium autem fuit numerus quinque millia virorum, exceptis mulieribus et parvulis.

[22] Et statim compulit Jesus discipulos ascendere in naviculam, et præcedere eum trans fretum, donec dimitteret turbas.

[23] Et dimissa turba, ascendit in montem solus orare. Vespere autem facto solus erat ibi :

[24] navicula autem in medio mari jactabatur fluctibus : erat enim contrarius ventus.

[25] Quarta enim vigilia noctis, venit ad eos ambulans super mare.

[26] Et videntes eum super mare ambulantem, turbati sunt, dicentes : Quia phantasma est. Et præ timore clamaverunt.

[27] Statimque Jesus locutus est eis, dicens : Habete fiduciam : ego sum, nolite timere.

[28] Respondens autem Petrus, dixit : Domine, si tu es, jube me ad te venire super aquas.

[29] At ipse ait : Veni. Et descendens Petrus de navicula, ambulabat super aquam ut veniret ad Jesum.

[30] Videns vero ventum validum, timuit : et cum cœpisset mergi, clamavit dicens : Domine, salvum me fac.

[31] Et continuo Jesus extendens manum, apprehendit eum : et ait illi : Modicæ fidei, quare dubitasti ?

[32] Et cum ascendissent in naviculam, cessavit ventus.

[33] Qui autem in navicula erant, venerunt, et adoraverunt eum, dicentes : Vere Filius Dei es.

[34] Et cum transfretassent, venerunt in terram Genesar.

[35] Et cum cognovissent eum viri loci illius, miserunt in universam regionem illam, et obtulerunt ei omnes male habentes :

[36] et rogabant eum ut vel fimbriam vestimenti ejus tangerent. Et quicumque tetigerunt, salvi facti sunt.

Matthæum, 14