logo burning flame
homeEditions
logo burning flame

secundum Matthæum, 13


add another edition

[1] In illo die exiens Jesus de domo, sedebat secus mare.

[2] Et congregatæ sunt ad eum turbæ multæ, ita ut naviculam ascendens sederet : et omnis turba stabat in littore,

[3] et locutus est eis multa in parabolis, dicens : Ecce exiit qui seminat, seminare.

[4] Et dum seminat, quædam ceciderunt secus viam, et venerunt volucres cæli, et comederunt ea.

[5] Alia autem ceciderunt in petrosa, ubi non habebant terram multam : et continuo exorta sunt, quia non habebant altitudinem terræ :

[6] sole autem orto æstuaverunt ; et quia non habebant radicem, aruerunt.

[7] Alia autem ceciderunt in spinas : et creverunt spinæ, et suffocaverunt ea.

[8] Alia autem ceciderunt in terram bonam : et dabant fructum, aliud centesimum, aliud sexagesimum, aliud trigesimum.

[9] Qui habet aures audiendi, audiat.

[10] Et accedentes discipuli dixerunt ei : Quare in parabolis loqueris eis ?

[11] Qui respondens, ait illis : Quia vobis datum est nosse mysteria regni cælorum : illis autem non est datum.

[12] Qui enim habet, dabitur ei, et abundabit : qui autem non habet, et quod habet auferetur ab eo.

[13] Ideo in parabolis loquor eis : quia videntes non vident, et audientes non audiunt, neque intelligunt.

[14] Et adimpletur in eis prophetia Isaiæ, dicentis : Auditu audietis, et non intelligetis : et videntes videbitis, et non videbitis.

[15] Incrassatum est enim cor populi hujus, et auribus graviter audierunt, et oculos suos clauserunt : nequando videant oculis, et auribus audiant, et corde intelligant, et convertantur, et sanem eos.

[16] Vestri autem beati oculi quia vident, et aures vestræ quia audiunt.

[17] Amen quippe dico vobis, quia multi prophetæ et justi cupierunt videre quæ videtis, et non viderunt : et audire quæ auditis, et non audierunt.

[18] Vos ergo audite parabolam seminantis.

[19] Omnis qui audit verbum regni, et non intelligit, venit malus, et rapit quod seminatum est in corde ejus : hic est qui secus viam seminatus est.

[20] Qui autem super petrosa seminatus est, hic est qui verbum audit, et continuo cum gaudio accipit illud :

[21] non habet autem in se radicem, sed est temporalis : facta autem tribulatione et persecutione propter verbum, continuo scandalizatur.

[22] Qui autem seminatus est in spinis, hic est qui verbum audit, et sollicitudo sæculi istius, et fallacia divitiarum suffocat verbum, et sine fructu efficitur.

[23] Qui vero in terram bonam seminatus est, hic est qui audit verbum, et intelligit, et fructum affert, et facit aliud quidem centesimum, aliud autem sexagesimum, aliud vero trigesimum.

[24] Aliam parabolam proposuit illis, dicens : Simile factum est regnum cælorum homini, qui seminavit bonum semen in agro suo :

[25] cum autem dormirent homines, venit inimicus ejus, et superseminavit zizania in medio tritici, et abiit.

[26] Cum autem crevisset herba, et fructum fecisset, tunc apparuerunt et zizania.

[27] Accedentes autem servi patrisfamilias, dixerunt ei : Domine, nonne bonum semen seminasti in agro tuo ? unde ergo habet zizania ?

[28] Et ait illis : Inimicus homo hoc fecit. Servi autem dixerunt ei : Vis, imus, et colligimus ea ?

[29] Et ait : Non : ne forte colligentes zizania, eradicetis simul cum eis et triticum.

[30] Sinite utraque crescere usque ad messem, et in tempore messis dicam messoribus : Colligite primum zizania, et alligate ea in fasciculos ad comburendum : triticum autem congregate in horreum meum.

[31] Aliam parabolam proposuit eis dicens : Similis est regnum cælorum grano sinapis, quod accipiens homo seminavit in agro suo :

[32] quod minimum quidem est omnibus seminibus : cum autem creverit, majus est omnibus oleribus, et fit arbor, ita ut volucres cæli veniant, et habitent in ramis ejus.

[33] Aliam parabolam locutus est eis : Similis est regnum cælorum fermento, quod acceptum mulier abscondit in farinæ satis tribus, donec fermentatum est totum.

[34] Hæc omnia locutus est Jesus in parabolis ad turbas : et sine parabolis non loquebatur eis :

[35] ut impleretur quod dictum erat per prophetam dicentem : Aperiam in parabolis os meum ; eructabo abscondita a constitutione mundi.

[36] Tunc, dimissis turbis, venit in domum : et accesserunt ad eum discipuli ejus, dicentes : Edissere nobis parabolam zizaniorum agri.

[37] Qui respondens ait illis : Qui seminat bonum semen, est Filius hominis.

[38] Ager autem est mundus. Bonum vero semen, hi sunt filii regnum. Zizania autem, filii sunt nequam.

[39] Inimicus autem, qui seminavit ea, est diabolus. Messis vero, consummatio sæculi est. Messores autem, angeli sunt.

[40] Sicut ergo colliguntur zizania, et igni comburuntur : sic erit in consummatione sæculi.

[41] Mittet Filius hominis angelos suos, et colligent de regno ejus omnia scandala, et eos qui faciunt iniquitatem :

[42] et mittent eos in caminum ignis. Ibi erit fletus et stridor dentium.

[43] Tunc justi fulgebunt sicut sol in regno Patris eorum. Qui habet aures audiendi, audiat.

[44] Simile est regnum cælorum thesauro abscondito in agro : quem qui invenit homo, abscondit, et præ gaudio illius vadit, et vendit universa quæ habet, et emit agrum illum.

[45] Iterum simile est regnum cælorum homini negotiatori, quærenti bonas margaritas.

[46] Inventa autem una pretiosa margarita, abiit, et vendidit omnia quæ habuit, et emit eam.

[47] Iterum simile est regnum cælorum sagenæ missæ in mare, et ex omni genere piscium congreganti.

[48] Quam, cum impleta esset, educentes, et secus littus sedentes, elegerunt bonis in vasa, malos autem foras miserunt.

[49] Sic erit in consummatione sæculi : exibunt angeli, et separabunt malos de medio justorum,

[50] et mittent eos in caminum ignis : ibi erit fletus, et stridor dentium.

[51] Intellexistis hæc omnia ? Dicunt ei : Etiam.

[52] Ait illis : Ideo omnis scriba doctus in regno cælorum, similis est homini patrifamilias, qui profert de thesauro suo nova et vetera.

[53] Et factum est, cum consummasset Jesus parabolas istas, transiit inde.

[54] Et veniens in patriam suam, docebat eos in synagogis eorum, ita ut mirarentur, et dicerent : Unde huic sapientia hæc, et virtutes ?

[55] Nonne hic est fabri filius ? nonne mater ejus dicitur Maria, et fratres ejus, Jacobus, et Joseph, et Simon, et Judas ?

[56] et sorores ejus, nonne omnes apud nos sunt ? unde ergo huic omnia ista ?

[57] Et scandalizabantur in eo. Jesus autem dixit eis : Non est propheta sine honore, nisi in patria sua, et in domo sua.

[58] Et non fecit ibi virtutes multas propter incredulitatem illorum.

Matthæum, 13