logo burning flame
homeEditions
logo burning flame

secundum Matthæum, 12


add another edition

[1] In illo tempore abiit Jesus per sata sabbato : discipuli autem ejus esurientes cœperunt vellere spicas, et manducare.

[2] Pharisæi autem videntes, dixerunt ei : Ecce discipuli tui faciunt quod non licet facere sabbatis.

[3] At ille dixit eis : Non legistis quid fecerit David, quando esuriit, et qui cum eo erant :

[4] quomodo intravit in domum Dei, et panes propositionis comedit, quos non licebat ei edere, neque his qui cum eo erant, nisi solis sacerdotibus ?

[5] aut non legistis in lege quia sabbatis sacerdotes in templo sabbatum violant, et sine crimine sunt ?

[6] Dico autem vobis, quia templo major est hic.

[7] Si autem sciretis, quid est : Misericordiam volo, et non sacrificium : numquam condemnassetis innocentes :

[8] dominus enim est Filius hominis etiam sabbati.

[9] Et cum inde transisset, venit in synagogam eorum.

[10] Et ecce homo manum habens aridam, et interrogabant eum, dicentes : Si licet sabbatis curare ? ut accusarent eum.

[11] Ipse autem dixit illis : Quis erit ex vobis homo, qui habeat ovem unam, et si ceciderit hæc sabbatis in foveam, nonne tenebit et levabit eam ?

[12] Quanto magis melior est homo ove ? itaque licet sabbatis benefacere.

[13] Tunc ait homini : Extende manum tuam. Et extendit, et restituta est sanitati sicut altera.

[14] Exeuntes autem pharisæi, consilium faciebant adversus eum, quomodo perderent eum.

[15] Jesus autem sciens recessit inde : et secuti sunt eum multi, et curavit eos omnes :

[16] et præcepit eis ne manifestum eum facerent.

[17] Ut adimpleretur quod dictum est per Isaiam prophetam, dicentem :

[18] Ecce puer meus, quem elegi, dilectus meus, in quo bene complacuit animæ meæ. Ponam spiritum meum super eum, et judicium gentibus nuntiabit.

[19] Non contendet, neque clamabit, neque audiet aliquis in plateis vocem ejus :

[20] arundinem quassatam non confringet, et linum fumigans non extinguet, donec ejiciat ad victoriam judicium :

[21] et in nomine ejus gentes sperabunt.

[22] Tunc oblatus est ei dæmonium habens, cæcus, et mutus, et curavit eum ita ut loqueretur, et videret.

[23] Et stupebant omnes turbæ, et dicebant : Numquid hic est filius David ?

[24] Pharisæi autem audientes, dixerunt : Hic non ejicit dæmones nisi in Beelzebub principe dæmoniorum.

[25] Jesus autem sciens cogitationes eorum, dixit eis : Omne regnum divisum contra se desolabitur : et omnis civitas vel domus divisa contra se, non stabit.

[26] Et si Satanas Satanam ejicit, adversus se divisus est : quomodo ergo stabit regnum ejus ?

[27] Et si ego in Beelzebub ejicio dæmones, filii vestri in quo ejiciunt ? ideo ipsi judices vestri erunt.

[28] Si autem ego in Spiritu Dei ejicio dæmones, igitur pervenit in vos regnum Dei.

[29] Aut quomodo potest quisquam intrare in domum fortis, et vasa ejus diripere, nisi prius alligaverit fortem ? et tunc domum illius diripiet.

[30] Qui non est mecum, contra me est ; et qui non congregat mihi, spargit.

[31] Ideo dico vobis : Omne peccatum et blasphemia remittetur hominibus, Spiritus autem blasphemia non remittetur.

[32] Et quicumque dixerit verbum contra Filium hominis, remittetur ei : qui autem dixerit contra Spiritum Sanctum, non remittetur ei, neque in hoc sæculo, neque in futuro.

[33] Aut facite arborem bonam, et fructum ejus bonum : aut facite arborem malam, et fructum ejus malum : siquidem ex fructu arbor agnoscitur.

[34] Progenies viperarum, quomodo potestis bona loqui, cum sitis mali ? ex abundantia enim cordis os loquitur.

[35] Bonus homo de bono thesauro profert bona : et malus homo de malo thesauro profert mala.

[36] Dico autem vobis quoniam omne verbum otiosum, quod locuti fuerint homines, reddent rationem de eo in die judicii.

[37] Ex verbis enim tuis justificaberis et ex verbis tuis condemnaberis.

[38] Tunc responderunt ei quidam de scribis et pharisæis, dicentes : Magister, volumus a te signum videre.

[39] Qui respondens ait illis : Generatio mala et adultera signum quærit : et signum non dabitur ei, nisi signum Jonæ prophetæ.

[40] Sicut enim fuit Jonas in ventre ceti tribus diebus, et tribus noctibus, sic erit Filius hominis in corde terræ tribus diebus et tribus noctibus.

[41] Viri Ninivitæ surgent in judicio cum generatione ista, et condemnabunt eam : quia pœnitentiam egerunt in prædicatione Jonæ. Et ecce plus quam Jonas hic.

[42] Regina austri surget in judicio cum generatione ista, et condemnabit eam : quia venit a finibus terræ audire sapientiam Salomonis, et ecce plus quam Salomon hic.

[43] Cum autem immundus spiritus exierit ab homine, ambulat per loca arida, quærens requiem, et non invenit.

[44] Tunc dicit : Revertar in domum meam, unde exivi. Et veniens invenit eam vacantem, scopis mundatam, et ornatam.

[45] Tunc vadit, et assumit septem alios spiritus secum nequiores se, et intrantes habitant ibi : et fiunt novissima hominis illius pejora prioribus. Sic erit et generationi huic pessimæ.

[46] Adhuc eo loquente ad turbas, ecce mater ejus et fratres stabant foras, quærentes loqui ei.

[47] Dixit autem ei quidam : Ecce mater tua, et fratres tui foris stant quærentes te.

[48] At ipse respondens dicenti sibi, ait : Quæ est mater mea, et qui sunt fratres mei ?

[49] Et extendens manum in discipulos suos, dixit : Ecce mater mea, et fratres mei.

[50] Quicumque enim fecerit voluntatem Patris mei, qui in cælis est, ipse meus frater, et soror, et mater est.

Matthæum, 12