Michææ
Verbum Domini, quod factum est ad Michæam Morasthitea, in diebus Joathan, Achaz, et Ezechiæ, regum Juda, quod vidit super Samariam et Jerusalem.
Væ qui cogitatis inutile, et operamini malum in cubilibus vestris ! In luce matutina faciunt illud, quoniam contra Deum est manus eorum.
Et dixi : Audite, princeps Jacob, et duces domus Israël : numquid non vestrum est scire judicium,
Et erit : in novissimo dierum erit mons domus Domini præparatus in vertice montium, et sublimis super colles : et fluent ad eum populi,
Nunc vastaberis, filia latronis. Obsidionem posuerunt super nos : in virga percutient maxillam judicis Israël.
Audite quæ Dominus loquitur : Surge, contende judicio adversum montes, et audiant colles vocem tuam.
Væ mihi, quia factus sum sicut qui colligit in autumno racemos vindemia ! non est botrus ad comedendum, præcoquas ficus desideravit anima mea.