logo burning flame
homeEditions
logo burning flame

secundum Marcum, 9


add another edition

[1] Et post dies sex assumit Jesus Petrum, et Jacobum, et Joannem, et ducit illos in montem excelsum seorsum solos, et transfiguratus est coram ipsis.

[2] Et vestimenta ejus facta sunt splendentia, et candida nimis velut nix, qualia fullo non potest super terram candida facere.

[3] Et apparuit illis Elias cum Moyse : et erant loquentes cum Jesu.

[4] Et respondens Petrus, ait Jesu : Rabbi, bonum est nos hic esse : et faciamus tria tabernacula, tibi unum, et Moysi unum, et Eliæ unum.

[5] Non enim sciebat quid diceret : erant enim timore exterriti.

[6] Et facta est nubes obumbrans eos : et venit vox de nube, dicens : Hic est Filius meus carissimus : audite illum.

[7] Et statim circumspicientes, neminem amplius viderunt, nisi Jesum tantum secum.

[8] Et descendentibus illis de monte, præcepit illis ne cuiquam quæ vidissent, narrarent : nisi cum Filius hominis a mortuis resurrexerit.

[9] Et verbum continuerunt apud se : conquirentes quid esset, cum a mortuis resurrexerit.

[10] Et interrogabant eum, dicentes : Quid ergo dicunt pharisæi et scribæ, quia Eliam oportet venire primum ?

[11] Qui respondens, ait illis : Elias cum venerit primo, restituet omnia : et quomodo scriptum est in Filium hominis, ut multa patiatur et contemnatur.

[12] Sed dico vobis quia et Elias venit (et fecerunt illi quæcumque voluerunt) sicut scriptum est de eo.

[13] Et veniens ad discipulos suos, vidit turbam magnam circa eos, et scribas conquirentes cum illis.

[14] Et confestim omnis populus videns Jesum, stupefactus est, et expaverunt, et accurrentes salutabant eum.

[15] Et interrogavit eos : Quid inter vos conquiritis ?

[16] Et respondens unus de turba, dixit : Magister, attuli filium meum ad te habentem spiritum mutum :

[17] qui ubicumque eum apprehenderit, allidit illum, et spumat, et stridet dentibus, et arescit : et dixi discipulis tuis ut ejicerent illum, et non potuerunt.

[18] Qui respondens eis, dixit : O generatio incredula, quamdiu apud vos ero ? quamdiu vos patiar ? afferte illum ad me.

[19] Et attulerunt eum. Et cum vidisset eum, statim spiritus conturbavit illum : et elisus in terram, volutabatur spumans.

[20] Et interrogavit patrem ejus : Quantum temporis est ex quo ei hoc accidit ? At ille ait : Ab infantia :

[21] et frequenter eum in ignem, et in aquas misit ut eum perderet : sed si quid potes, adjuva nos, misertus nostri.

[22] Jesus autem ait illi : Si potes credere, omnia possibilia sunt credenti.

[23] Et continuo exclamans pater pueri, cum lacrimis aiebat : Credo, Domine ; adjuva incredulitatem meam.

[24] Et cum videret Jesus concurrentem turbam, comminatus est spiritui immundo, dicens illi : Surde et mute spiritus, ego præcipio tibi, exi ab eo : et amplius ne introëas in eum.

[25] Et exclamans, et multum discerpens eum, exiit ab eo, et factus est sicut mortuus, ita ut multi dicerent : Quia mortuus est.

[26] Jesus autem tenens manum ejus elevavit eum, et surrexit.

[27] Et cum introisset in domum, discipuli ejus secreto interrogabant eum : Quare nos non potuimus ejicere eum ?

[28] Et dixit illis : Hoc genus in nullo potest exire, nisi in oratione et jejunio.

[29] Et inde profecti prætergrediebantur Galilæam : nec volebat quemquam scire.

[30] Docebat autem discipulos suos, et dicebat illis : Quoniam Filius hominis tradetur in manus hominum, et occident eum, et occisus tertia die resurget.

[31] At illi ignorabant verbum : et timebant interrogare eum.

[32] Et venerunt Capharnaum. Qui cum domi essent, interrogabat eos : Quid in via tractabatis ?

[33] At illi tacebant : siquidem in via inter se disputaverunt : quis eorum major esset.

[34] Et residens vocavit duodecim, et ait illis : Si quis vult primus esse, erit omnium novissimus, et omnium minister.

[35] Et accipiens puerum, statuit eum in medio eorum : quem cum complexus esset, ait illis :

[36] Quisquis unum ex hujusmodi pueris receperit in nomine meo, me recipit : et quicumque me susceperit, non me suscipit, sed eum qui misit me.

[37] Respondit illi Joannes, dicens : Magister, vidimus quemdam in nomine tuo ejicientem dæmonia, qui non sequitur nos, et prohibuimus eum.

[38] Jesus autem ait : Nolite prohibere eum : nemo est enim qui faciat virtutem in nomine meo, et possit cito male loqui de me :

[39] qui enim non est adversum vos, pro vobis est.

[40] Quisquis enim potum dederit vobis calicem aquæ in nomine meo, quia Christi estis : amen dico vobis, non perdet mercedem suam.

[41] Et quisquis scandalizaverit unum ex his pusillis credentibus in me : bonum est ei magis si circumdaretur mola asinaria collo ejus, et in mare mitteretur.

[42] Et si scandalizaverit te manus tua, abscide illam : bonum est tibi debilem introire in vitam, quam duas manus habentem ire in gehennam, in ignem inextinguibilem,

[43] ubi vermis eorum non moritur, et ignis non extinguitur.

[44] Et si pes tuus te scandalizat, amputa illum : bonum est tibi claudum introire in vitam æternam, quam duos pedes habentem mitti in gehennam ignis inextinguibilis,

[45] ubi vermis eorum non moritur, et ignis non extinguitur.

[46] Quod si oculus tuus scandalizat te, ejice eum : bonum est tibi luscum introire in regnum Dei, quam duos oculos habentem mitti in gehennam ignis,

[47] ubi vermis eorum non moritur, et ignis non extinguitur.

[48] Omnis enim igne salietur, et omnis victima sale salietur.

[49] Bonum est sal : quod si sal insulsum fuerit, in quo illud condietis ? Habete in vobis sal, et pacem habete inter vos.

Marcum, 9