logo burning flame
homeEditions
logo burning flame

secundum Marcum, 7


add another edition

[1] Et conveniunt ad eum pharisæi, et quidam de scribis, venientes ab Jerosolymis.

[2] Et cum vidissent quosdam ex discipulis ejus communibus manibus, id est non lotis, manducare panes, vituperaverunt.

[3] Pharisæi enim, et omnes Judæi, nisi crebro laverint manus, non manducant, tenentes traditionem seniorum :

[4] et a foro nisi baptizentur, non comedunt : et alia multa sunt, quæ tradita sunt illis servare, baptismata calicum, et urceorum, et æramentorum, et lectorum :

[5] et interrogabant eum pharisæi et scribæ : Quare discipuli tui non ambulant juxta traditionem seniorum, sed communibus manibus manducant panem ?

[6] At ille respondens, dixit eis : Bene prophetavit Isaias de vobis hypocritis, sicut scriptum est : Populus hic labiis me honorat, cor autem eorum longe est a me :

[7] in vanum autem me colunt, docentes doctrinas, et præcepta hominum.

[8] Relinquentes enim mandatum Dei, tenetis traditionem hominum, baptismata urceorum et calicum : et alia similia his facitis multa.

[9] Et dicebat illis : Bene irritum facitis præceptum Dei, ut traditionem vestram servetis.

[10] Moyses enim dixit : Honora patrem tuum, et matrem tuam. Et : Qui maledixerit patri, vel matri, morte moriatur.

[11] Vos autem dicitis : Si dixerit homo patri, aut matri, Corban (quod est donum) quodcumque ex me, tibi profuerit :

[12] et ultra non dimittitis eum quidquam facere patri suo, aut matri,

[13] rescindentes verbum Dei per traditionem vestram, quam tradidistis : et similia hujusmodi multa facitis.

[14] Et advocans iterum turbam, dicebat illis : Audite me omnes, et intelligite.

[15] Nihil est extra hominem introiens in eum, quod possit eum coinquare, sed quæ de homine procedunt illa sunt quæ communicant hominem.

[16] Si quis habet aures audiendi, audiat.

[17] Et cum introisset in domum a turba, interrogabant eum discipuli ejus parabolam.

[18] Et ait illis : Sic et vos imprudentes estis ? Non intelligitis quia omne extrinsecus introiens in hominem, non potest eum communicare :

[19] quia non intrat in cor ejus, sed in ventrum vadit, et in secessum exit, purgans omnes escas ?

[20] Dicebat autem, quoniam quæ de homine exeunt, illa communicant hominem.

[21] Ab intus enim de corde hominum malæ cogitationes procedunt, adulteria, fornicationes, homicidia,

[22] furta, avaritiæ, nequitiæ, dolus, impudicitiæ, oculus malus, blasphemia, superbia, stultitia.

[23] Omnia hæc mala ab intus procedunt, et communicant hominem.

[24] Et inde surgens abiit in fines Tyri et Sidonis : et ingressus domum, neminem voluit scire, et non potuit latere.

[25] Mulier enim statim ut audivit de eo, cujus filia habebat spiritum immundum, intravit, et procidit ad pedes ejus.

[26] Erat enim mulier gentilis, Syrophœnissa genere. Et rogabat eum ut dæmonium ejiceret de filia ejus.

[27] Qui dixit illi : Sine prius saturari filios : non est enim bonum sumere panem filiorum, et mittere canibus.

[28] At illa respondit, et dixit illi : Utique Domine, nam et catelli comedunt sub mensa de micis puerorum.

[29] Et ait illi : Propter hunc sermonem vade : exiit dæmonium a filia tua.

[30] Et cum abiisset domum suam, invenit puellam jacentem supra lectum, et dæmonium exiisse.

[31] Et iterum exiens de finibus Tyri, venit per Sidonem ad mare Galilææ inter medios fines Decapoleos.

[32] Et adducunt ei surdum, et mutum, et deprecabantur eum, ut imponat illi manum.

[33] Et apprehendens eum de turba seorsum, misit digitos suos in auriculas ejus : et exspuens, tetigit linguam ejus :

[34] et suscipiens in cælum, ingemuit, et ait illi : Ephphetha, quod est, Adaperire.

[35] Et statim apertæ sunt aures ejus, et solutum est vinculum linguæ ejus, et loquebatur recte.

[36] Et præcepit illis ne cui dicerent. Quanto autem eis præcipiebat, tanto magis plus prædicabant :

[37] et eo amplius admirabantur, dicentes : Bene omnia fecit : et surdos fecit audire, et mutos loqui.

Marcum, 7